Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

bono

Gen 44:4 Jamque urbem exierant, et processerant paululum: tunc Joseph accersito dispensatore domus, Surge, inquit, et persequere viros: et apprehensis dicito: Quare reddidistis malum pro bono?
Lev 27:10 et mutari non poterit, id est, nec melius malo, nec pejus bono: quod si mutaverit, et ipsum quod mutatum est, et illud pro quo mutatum est, consecratum erit Domino.
I Reg 25:21 Et ait David: Vere frustra servavi omnia quæ hujus erant in deserto, et non periit quidquam de cunctis quæ ad eum pertinebant: et reddidit mihi malum pro bono.
II Par 7:10 Igitur in die vigesimo tertio mensis septimi, dimisit populos ad tabernacula sua, lætantes atque gaudentes super bono, quod fecerat Dominus Davidi, et Salomoni, et Israëli populo suo.
II Esd 2:18 Et indicavi eis manum Dei mei, quod esset bona mecum, et verba regis, quæ locutus esset mihi, et aio: Surgamus, et ædificemus. Et confortatæ sunt manus eorum in bono.
Tob 14:4 Reliquum vero vitæ suæ in gaudio fuit, et cum bono profectu timoris Dei perrexit in pace.
Iob 36:11 Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono, et annos suos in gloria:
Ps 33:11 Divites eguerunt, et esurierunt; inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono.
Prov 12:25 Mœror in corde viri humiliabit illum, et sermone bono lætificabitur.
Eccles 2:26 Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam, et scientiam, et lætitiam; peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam, ut addat, et congreget, et tradat ei qui placuit Deo; sed et hoc vanitas est, et cassa sollicitudo mentis.
Eccles 9:2 Sed omnia in futurum servantur incerta, eo quod universa æque eveniant justo et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas et sacrificia contemnenti. Sicut bonus, sic et peccator; ut perjurus, ita et ille qui verum dejerat.
Eccles 11:9 Lætare ergo, juvenis, in adolescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuæ: et ambula in viis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum, et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium.
Eccli 6:5 Verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos, et lingua eucharis in bono homine abundat.
Eccli 11:13 et oculus Dei respexit illum in bono, et erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltavit caput ejus: et mirati sunt in illo multi, et honoraverunt Deum.
Eccli 12:5 Da bono, et non receperis peccatorem.
Eccli 14:14 Non defrauderis a die bono, et particula boni doni non te prætereat.
Eccli 21:14 Non erudietur qui non est sapiens in bono.
Eccli 35:12 Da Altissimo secundum datum ejus, et in bono oculo adinventionem facito manuum tuarum,
Eccli 41:15 Curam habe de bono nomine: hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri pretiosi et magni.
Ier 18:10 si fecerit malum in oculis meis, ut non audiat vocem meam, pœnitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei.
Ier 18:20 Numquid redditur pro bono malum, quia foderunt foveam animæ meæ? Recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum, et averterem indignationem tuam ab eis.
II Mach 7:20 Supra modum autem mater mirabilis, et bonorum memoria digna, quæ pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens, bono animo ferebat propter spem quam in Deum habebat:
II Mach 11:26 Bene igitur feceris, si miseris ad eos et dexteram dederis: ut cognita nostra voluntate, bono animo sint, et utilitatibus propriis deserviant.
II Mach 14:30 At Machabæus, videns secum austerius agere Nicanorem, et consuetum occursum ferocius exhibentem, intelligens non ex bono esse austeritatem istam, paucis suorum congregatis, occultavit se a Nicanore.
Mt 12:35 Bonus homo de bono thesauro profert bona: et malus homo de malo thesauro profert mala.
Mt 19:17 Qui dixit ei: Quid me interrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata.
Lc 6:45 Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum: et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur.
Lc 8:15 Quod autem in bonam terram: hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia.
Io 10:33 Responderunt ei Judæi: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia; et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum.
Act 24:10 Respondit autem Paulus (annuente sibi præside dicere): Ex multis annis te esse judicem genti huic sciens, bono animo pro me satisfaciam.
Act 27:22 Et nunc suadeo vobis bono animo esse: amissio enim nullius animæ erit ex vobis, præterquam navis.
Act 27:25 Propter quod bono animo estote viri: credo enim Deo, quia sic erit, quemadmodum dictum est mihi.
Rom 5:7 vix enim pro justo quis moritur: nam pro bono forsitan quis audeat mori.
Rom 12:9 Dilectio sine simulatione: odientes malum, adhærentes bono:
Rom 12:21 Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.
Rom 16:19 Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis. Sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo.
Gal 4:18 Bonum autem æmulamini in bono semper: et non tantum cum præsens sum apud vos.
Phil 2:19 Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos: ut et ego bono animo sim, cognitis quæ circa vos sunt.
Col 1:10 ut ambuletis digne Deo per omnia placentes: in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei:
II Thess 2:16 exhortetur corda vestra, et confirmet in omni opere et sermone bono.
Heb 13:21 aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem: faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum: cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen.