II Esd 9:25
|
Ceperunt itaque urbes munitas et humum pinguem, et possederunt domos plenas cunctis bonis: cisternas ab aliis fabricatas, vineas, et oliveta, et ligna pomifera multa: et comederunt, et saturati sunt, et impinguati sunt, et abundaverunt deliciis in bonitate tua magna.
|
II Esd 9:35
|
Et ipsi in regnis suis, et in bonitate tua multa, quam dederas eis, et in terra latissima et pingui, quam tradideras in conspectu eorum, non servierunt tibi, nec reversi sunt a studiis suis pessimis.
|
Esth 16:2
|
Multi bonitate principum et honore, qui in eos collatus est, abusi sunt in superbiam:
|
Ps 103:28
|
Dante te illis, colligent; aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate.
|
Ps 105:5
|
ad videndum in bonitate electorum tuorum, ad lætandum in lætitia gentis tuæ, ut lauderis cum hæreditate tua.
|
Ps 118:68
|
Bonus es tu, et in bonitate tua doce me justificationes tuas.
|
Sap 1:1
|
Diligite justitiam, qui judicatis terram. Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quærite illum;
|
Eccli 45:29
|
et stare in reverentia gentis: in bonitate et alacritate animæ suæ placuit Deo pro Israël.
|
Rom 11:22
|
Vide ergo bonitatem, et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt, severitatem: in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris.
|
Eph 2:7
|
ut ostenderet in sæculis supervenientibus abundantes divitias gratiæ suæ, in bonitate super nos in Christo Jesu.
|
Eph 5:9
|
fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate:
|