Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

bonis

Gen 24:10 Tulitque decem camelos de grege domini sui, et abiit, ex omnibus bonis ejus portans secum, profectusque perrexit in Mesopotamiam ad urbem Nachor.
Gen 27:15 Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum:
Ex 18:9 Lætatusque est Jethro super omnibus bonis, quæ fecerat Dominus Israëli, eo quod eruisset eum de manu Ægyptiorum.
Deut 26:11 Et epulaberis in omnibus bonis, quæ Dominus Deus tuus dederit tibi et domui tuæ, tu et Levites, et advena qui tecum est.
Deut 28:11 Abundare te faciet Dominus omnibus bonis, fructu uteri tui, et fructu jumentorum tuorum, fructu terræ tuæ, quam juravit Dominus patribus tuis ut daret tibi.
Deut 30:9 et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum, in sobole uteri tui, et in fructu jumentorum tuorum, in ubertate terræ tuæ, et in rerum omnium largitate. Revertetur enim Dominus, ut gaudeat super te in omnibus bonis, sicut gavisus est in patribus tuis:
III Reg 8:56 Benedictus Dominus, qui dedit requiem populo suo Israël, juxta omnia quæ locutus est: non cecidit ne unus quidem sermo ex omnibus bonis quæ locutus est per Moysen servum suum.
III Reg 8:66 Et in die octava dimisit populos: qui benedicentes regi, profecti sunt in tabernacula sua lætantes, et alacri corde super omnibus bonis, quæ fecerat Dominus David servo suo, et Israël populo suo.
II Par 6:41 Nunc igitur consurge, Domine Deus, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuæ: sacerdotes tui, Domine Deus, induantur salutem, et sancti tui lætentur in bonis.
II Par 19:11 Amarias autem sacerdos et pontifex vester in his, quæ ad Deum pertinent, præsidebit: porro Zabadias filius Ismahel, qui est dux in domo Juda, super ea opera erit, quæ ad regis officium pertinent: habetisque magistros Levitas coram vobis. Confortamini, et agite diligenter, et erit Dominus vobiscum in bonis.
II Esd 9:25 Ceperunt itaque urbes munitas et humum pinguem, et possederunt domos plenas cunctis bonis: cisternas ab aliis fabricatas, vineas, et oliveta, et ligna pomifera multa: et comederunt, et saturati sunt, et impinguati sunt, et abundaverunt deliciis in bonitate tua magna.
Tob 11:20 Veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobiæ gaudentes ad Tobiam, et congratulantes ei de omnibus bonis, quæ circa illum ostenderat Deus.
Tob 12:3 Me duxit et reduxit sanum, pecuniam a Gabelo ipse recepit, uxorem ipse me habere fecit, et dæmonium ab ea ipse compescuit: gaudium parentibus ejus fecit, meipsum a devoratione piscis eripuit, te quoque videre fecit lumen cæli, et bonis omnibus per eum repleti sumus. Quid illi ad hæc poterimus dignum dare?
Tob 13:12 Confitere Domino in bonis tuis, et benedic Deum sæculorum: ut reædificet in te tabernaculum suum, et revocet ad te omnes captivos, et gaudeas in omnia sæcula sæculorum.
Iob 20:21 Non remansit de cibo ejus: et propterea nihil permanebit de bonis ejus.
Iob 21:13 Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.
Iob 22:18 cum ille implesset domos eorum bonis? quorum sententia procul sit a me!
Ps 24:13 Anima ejus in bonis demorabitur; et semen ejus hæreditabit terram.
Ps 34:12 Retribuebant mihi mala pro bonis, sterilitatem animæ meæ.
Ps 37:21 Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi, quoniam sequebar bonitatem.
Ps 38:3 Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis; et dolor meus renovatus est.
Ps 64:5 Beatus quem elegisti et assumpsisti: inhabitabit in atriis tuis. Replebimur in bonis domus tuæ; sanctum est templum tuum,
Ps 83:13 Non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia. Domine virtutum, beatus homo qui sperat in te.
Ps 102:5 qui replet in bonis desiderium tuum: renovabitur ut aquilæ juventus tua.
Ps 106:9 Quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis.
Ps 108:5 Et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea.
Ps 124:4 benefac, Domine, bonis, et rectis corde.
Prov 11:10 In bonis justorum exsultabit civitas, et in perditione impiorum erit laudatio.
Prov 12:14 De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et juxta opera manuum suarum retribuetur ei.
Prov 13:2 De fructu oris sui homo satiabitur bonis, anima autem prævaricatorum iniqua.
Prov 17:13 Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo ejus.
Prov 27:9 Unguento et variis odoribus delectatur cor, et bonis amici consiliis anima dulcoratur.
Eccles 2:1 Dixi ego in corde meo: Vadam, et affluam deliciis, et fruar bonis; et vidi quod hoc quoque esset vanitas.
Eccles 4:8 Unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi ejus divitiis; nec recogitat, dicens: Cui laboro, et fraudo animam meam bonis? In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima.
Eccles 6:3 Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies ætatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ, sepulturaque careat: de hoc ergo pronuntio quod melior illo sit abortivus.
Eccles 6:6 Etiam si duobus millibus annis vixerit, et non fuerit perfruitus bonis, nonne ad unum locum properant omnia?
Eccles 7:15 In die bona fruere bonis, et malam diem præcave; sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus, ut non inveniat homo contra eum justas querimonias.
Sap 2:6 Venite ergo, et fruamur bonis quæ sunt, et utamur creatura tamquam in juventute celeriter.
Sap 8:9 Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum; sciens quoniam mecum communicabit de bonis, et erit allocutio cogitationis et tædii mei.
Eccli 11:19 In eo quod dicit: Inveni requiem mihi, et nunc manducabo de bonis meis solus:
Eccli 12:1 Si benefeceris, scito cui feceris, et erit gratia in bonis tuis multa.
Eccli 12:7 nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quæcumque feceris illi, quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et impiis reddet vindictam.
Eccli 12:8 Non agnoscetur in bonis amicus, et non abscondetur in malis inimicus.
Eccli 12:9 In bonis viri, inimici illius in tristitia: et in malitia illius, amicus agnitus est.
Eccli 14:4 Qui acervat ex animo suo injuste, aliis congregat, et in bonis illius alius luxuriabitur.
Eccli 14:5 Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit? et non jucundabitur in bonis suis.
Eccli 16:30 Post hæc Deus in terram respexit, et implevit illam bonis suis:
Eccli 18:15 Fili, in bonis non des querelam, et in omni dato non des tristitiam verbi mali.
Eccli 20:17 Fatuo non erit amicus, et non erit gratia bonis illius:
Eccli 22:28 Fidem posside cum amico in paupertate illius, ut et in bonis illius læteris.