Gen 2:9
|
Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vitæ in medio paradisi, lignumque scientiæ boni et mali.
|
Gen 2:17
|
de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas: in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris.
|
Ex 25:6
|
oleum ad luminaria concinnanda: aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris:
|
Ex 30:34
|
Dixitque Dominus ad Moysen: Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris, et thus lucidissimum; æqualis ponderis erunt omnia:
|
Num 24:13
|
Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero præterire sermonem Domini Dei mei, ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo: sed quidquid Dominus dixerit, hoc loquar?
|
Deut 1:39
|
Parvuli vestri, de quibus dixistis quod captivi ducerentur, et filii qui hodie boni ac mali ignorant distantiam, ipsi ingredientur: et ipsis dabo terram, et possidebunt eam.
|
I Reg 20:12
|
ait Jonathas ad David: Domine Deus Israël, si investigavero sententiam patris mei crastino vel perendie, et aliquid boni fuerit super David, et non statim misero ad te, et notum tibi fecero,
|
I Reg 25:15
|
Homines isti boni satis fuerant nobis, et non molesti: nec quidquam aliquando periit omni tempore, quo fuimus conversati cum eis in deserto:
|
II Reg 15:3
|
Respondebatque ei Absalom: Videntur mihi sermones tui boni et justi. Sed non est qui te audiat constitutus a rege. Dicebatque Absalom:
|
II Reg 18:22
|
Rursus autem Achimaas filius Sadoc dixit ad Joab: Quid impedit si etiam ego curram post Chusi? Dixitque ei Joab: Quid vis currere fili mi? non eris boni nuntii bajulus.
|
IV Reg 7:9
|
Dixeruntque ad invicem: Non recte facimus: hæc enim dies boni nuntii est. Si tacuerimus et noluerimus nuntiare usque mane, sceleris arguemur: venite, eamus, et nuntiemus in aula regis.
|
II Par 18:17
|
Et ait rex Israël ad Josaphat: Nonne dixi tibi, quod non prophetaret iste mihi quidquam boni, sed ea quæ mala sunt?
|
Tob 7:7
|
dixit: Benedictio sit tibi, fili mi, quia boni et optimi viri filius es.
|
Prov 14:15
|
Innocens credit omni verbo; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus.
|
Eccles 6:5
|
Non vidit solem, neque cognovit distantiam boni et mali.
|
Sap 18:3
|
Propter quod ignis ardentem columnam ducem habuerunt ignotæ viæ, et solem sine læsura boni hospitii præstitisti.
|
Eccli 13:32
|
Vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies, et cum labore.
|
Eccli 14:14
|
Non defrauderis a die bono, et particula boni doni non te prætereat.
|
Eccli 37:17
|
Cor boni consilii statue tecum: non est enim tibi aliud pluris illo.
|
Bar 6:33
|
Neque si quid mali patiuntur ab aliquo, neque si quid boni, poterunt retribuere: neque regem constituere possunt, neque auferre.
|
Mt 19:16
|
Et ecce unus accedens, ait illi: Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam æternam?
|
Io 1:46
|
Et dixit ei Nathanaël: A Nazareth potest aliquid boni esse? Dicit ei Philippus: Veni et vide.
|
Act 6:3
|
Considerate ergo fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu Sancto, et sapientia, quos constituamus super hoc opus.
|
Rom 2:7
|
iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quærunt, vitam æternam:
|
Rom 9:11
|
Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret),
|
Rom 13:3
|
nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac: et habebis laudem ex illa:
|
Philem 1:6
|
ut communicatio fidei tuæ evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Jesu.
|
Heb 5:14
|
Perfectorum autem est solidus cibus: eorum, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali.
|
I Petr 3:13
|
Et quis est qui vobis noceat, si boni æmulatores fueritis?
|
I Petr 4:10
|
Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei.
|