Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

blasphemias

II Esd 9:18 et quidem cum fecissent sibi vitulum conflatilem, et dixissent: Iste est deus tuus, qui eduxit te de Ægypto: feceruntque blasphemias magnas:
II Esd 9:26 Provocaverunt autem te ad iracundiam, et recesserunt a te, et projecerunt legem tuam post terga sua: et prophetas tuos occiderunt, qui contestabantur eos ut reverterentur ad te: feceruntque blasphemias grandes.
Isa 51:7 Audite me, qui scitis justum: populus meus, lex mea in corde eorum; nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis;
Soph 2:8 Audivi opprobrium Moab, et blasphemias filiorum Ammon, quæ exprobraverunt populo meo, et magnificati sunt super terminos eorum.
I Mach 7:38 fac vindictam in homine isto et exercitu ejus, et cadant in gladio: memento blasphemias eorum, et ne dederis eis ut permaneant.
II Mach 8:4 memoraretur quoque iniquissimas mortes parvulorum innocentum, et blasphemias nomini suo illatas, et indignaretur super his.
Lc 5:21 Et cœperunt cogitare scribæ et pharisæi, dicentes: Quis est hic, qui loquitur blasphemias? quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus?
Apoc 13:5 Et datum est ei os loquens magna et blasphemias: et data est ei potestas facere menses quadraginta duos.
Apoc 13:6 Et aperuit os suum in blasphemias ad Deum, blasphemare nomen ejus, et tabernaculum ejus, et eos qui in cælo habitant.