Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

bestiarum

Gen 7:21 Consumptaque est omnis caro quæ movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, quæ reptant super terram: universi homines,
Gen 9:5 Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum: et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis.
Deut 32:24 Consumentur fame, et devorabunt eos aves morsu amarissimo: dentes bestiarum immittam in eos, cum furore trahentium super terram, atque serpentium.
Prov 30:30 leo, fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum;
Sap 7:20 naturas animalium, et iras bestiarum, vim ventorum, et cogitationes hominum, differentias virgultorum, et virtutes radicum.
Sap 16:1 Propter hæc et per his similia passi sunt digne tormenta, et per multitudinem bestiarum exterminati sunt.
Sap 16:5 Etenim cum illis supervenit sæva bestiarum ira, morsibus perversorum colubrorum exterminabantur.
Sap 17:18 aut sonus validus præcipitatarum petrarum, aut ludentium animalium cursus invisus, aut mugientium valida bestiarum vox, aut resonans de altissimis montibus echo, deficientes faciebant illos præ timore.
Eccli 17:4 Posuit timorem illius super omnem carnem, et dominatus est bestiarum et volatilium.
Eccli 39:36 bestiarum dentes, et scorpii, et serpentes, et rhomphæa vindicans in exterminium impios.
Eccli 43:27 Illic præclara opera et mirabilia, varia bestiarum genera, et omnium pecorum, et creatura belluarum.
Ezech 34:5 Et dispersæ sunt oves meæ, eo quod non esset pastor: et factæ sunt in devorationem omnium bestiarum agri, et dispersæ sunt.
Ezech 34:8 Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam, et oves meæ in devorationem omnium bestiarum agro, eo quod non esset pastor: neque enim quæsierunt pastores mei gregem meum, sed pascebant pastores semetipsos, et greges meos non pascebant:
Dan 7:12 aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas, et tempora vitæ constituta essent eis usque ad tempus et tempus.
II Mach 10:6 Et cum lætitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum, recordantes quod ante modicum temporis diem solemnem tabernaculorum in montibus et in speluncis more bestiarum egerant.
II Mach 15:21 considerans Machabæus adventum multitudinis, et apparatum varium armorum, et ferocitatem bestiarum, extendens manus in cælum, prodigia facientem Dominum invocavit, qui non secundum armorum potentiam, sed prout ipsi placet, dat dignis victoriam.
Iac 3:7 Omnis enim natura bestiarum, et volucrum, et serpentium, et ceterorum domantur, et domita sunt a natura humana: