Prov 3:27
|
Noli prohibere benefacere eum qui potest; si vales, et ipse benefac.
|
Eccli 49:11
|
Nam commemoratus est inimicorum in imbre, benefacere illis qui ostenderunt rectas vias.
|
Isa 1:17
|
discite benefacere; quærite judicium, subvenite oppresso, judicate pupillo, defendite viduam.
|
Ier 32:40
|
Et feriam eis pactum sempiternum, et non desinam eis benefacere: et timorem meum dabo in corde eorum, ut non recedant a me.
|
I Mach 11:33
|
Genti Judæorum amicis nostris, et conservantibus quæ justa sunt apud nos, decrevimus benefacere propter benignitatem ipsorum, quam erga nos habent.
|
Mt 12:12
|
Quanto magis melior est homo ove? itaque licet sabbatis benefacere.
|
Mc 3:4
|
Et dicit eis: Licet sabbatis benefacere, an male? animam salvam facere, an perdere? At illi tacebant.
|
Mc 14:7
|
semper enim pauperes habetis vobiscum: et cum volueritis, potestis illis benefacere: me autem non semper habetis.
|
Lc 6:9
|
Ait autem ad illos Jesus: Interrogo vos si licet sabbatis benefacere, an male: animam salvam facere, an perdere?
|