Gen 12:2
|
Faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus.
|
Gen 14:20
|
et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus.
|
Gen 27:33
|
Expavit Isaac stupore vehementi: et ultra quam credi potest admirans, ait: Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus priusquam tu venires; benedixique ei, et erit benedictus?
|
Num 22:6
|
Veni igitur, et maledic populo huic, quia fortior me est: si quomodo possim percutere et ejicere eum de terra mea. Novi enim quod benedictus sit cui benedixeris, et maledictus in quem maledicta congesseris.
|
Num 22:12
|
Dixitque Deus ad Balaam: Noli ire cum eis, neque maledicas populo: quia benedictus est.
|
Num 24:9
|
Accubans dormivit ut leo, et quasi leæna, quam suscitare nullus audebit. Qui benedixerit tibi, erit et ipse benedictus: qui maledixerit, in maledictione reputabitur.]
|
Deut 28:3
|
Benedictus tu in civitate, et benedictus in agro.
|
Ruth 2:19
|
Dixitque ei socrus sua: Ubi hodie collegisti, et ubi fecisti opus? sit benedictus qui misertus est tui. Indicavitque ei apud quem fuisset operata: et nomen dixit viri, quod Booz vocaretur.
|
II Reg 22:47
|
Vivit Dominus, et benedictus Deus meus: et exaltabitur Deus fortis salutis meæ.
|
III Reg 2:45
|
Et rex Salomon benedictus, et thronus David erit stabilis coram Domino usque in sempiternum.
|
III Reg 10:9
|
Sit Dominus Deus tuus benedictus, cui complacuisti, et posuit te super thronum Israël, eo quod dilexerit Dominus Israël in sempiternum, et constituit te regem, ut faceres judicium et justitiam.
|
II Par 9:8
|
Sit Dominus Deus tuus benedictus, qui voluit te ordinare super thronum suum, regem Domini Dei tui. Quia diligit Deus Israël, et vult servare eum in æternum, idcirco posuit te super eum regem ut facias judicia atque justitiam.
|
Ps 17:47
|
Vivit Dominus! et benedictus Deus meus! et exaltetur Deus salutis meæ!
|
Isa 65:16
|
in quo qui benedictus est super terram benedicetur in Deo amen, et qui jurat in terra jurabit in Deo amen; quia oblivioni traditæ sunt angustiæ priores, et quia absconditæ sunt ab oculis meis.
|
II Mach 1:17
|
Per omnia benedictus Deus, qui tradidit impios.
|
Mt 21:9
|
turbæ autem, quæ præcedebant, et quæ sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna filio David: benedictus, qui venit in nomine Domini: hosanna in altissimis.
|
Mc 11:9
|
Et qui præibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna: benedictus qui venit in nomine Domini:
|
Lc 1:42
|
et exclamavit voce magna, et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui.
|
Io 12:13
|
acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant: Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israël.
|
Rom 1:25
|
qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium: et coluerunt, et servierunt creaturæ potius quam Creatori, qui est benedictus in sæcula. Amen.
|
Rom 9:5
|
quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula. Amen.
|
II Cor 11:31
|
Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in sæcula, scit quod non mentior.
|