Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

benedictione

Gen 26:29 ut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos nihil tuorum attigimus, nec fecimus quod te læderet: sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini.
Gen 27:12 si attrectaverit me pater meus, et senserit, timeo ne putet me sibi voluisse illudere, et inducam super me maledictionem pro benedictione.
Gen 27:41 Oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater: dixitque in corde suo: Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob fratrem meum.
Deut 33:13 Joseph quoque ait: De benedictione Domini terra ejus, de pomis cæli, et rore, atque abysso subjacente.
II Reg 7:29 Incipe ergo, et benedic domui servi tui, ut sit in sempiternum coram te: quia tu Domine Deus locutus es, et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum.
II Reg 14:17 Dicat ergo ancilla tua, ut fiat verbum domini mei regis sicut sacrificium. Sicut enim angelus Dei, sic est dominus meus rex, ut nec benedictione, nec maledictione moveatur: unde et Dominus Deus tuus est tecum.
II Esd 9:5 Et dixerunt Levitæ Josue, et Cedmihel, Bonni, Hasebnia, Serebia, Odaia, Sebnia, Phathathia: Surgite, benedicite Domino Deo vestro ab æterno usque in æternum: et benedicant nomini gloriæ tuæ excelso in omni benedictione et laude.
Ps 36:26 Tota die miseretur et commodat; et semen illius in benedictione erit.
Ps 144:16 Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione.
Prov 20:21 hæreditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.
Eccli 33:17 In benedictione Dei et ipse speravi, et quasi qui vindemiat replevi torcular.
Eccli 45:1 Dilectus Deo et hominibus Moyses, cujus memoria in benedictione est.
Eccli 46:14 ut sit memoria illorum in benedictione, et ossa eorum pullulent de loco suo:
I Mach 3:7 Et exacerbabat reges multos, et lætificabat Jacob in operibus suis, et in sæculum memoria ejus in benedictione.
Eph 1:3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cælestibus in Christo,