Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

benedicta

I Reg 25:33 et benedicta tu, quæ prohibuisti me hodie ne irem ad sanguinem, et ulciscerer me manu mea.
I Par 17:27 Et cœpisti benedicere domui servi tui, ut sit semper coram te: te enim, Domine, benedicente, benedicta erit in perpetuum.
Iudith 15:11 quia fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum, eo quod castitatem amaveris, et post virum tuum, alterum nescieris: ideo et manus Domini confortavit te, et ideo eris benedicta in æternum.
Prov 5:18 Sit vena tua benedicta, et lætare cum muliere adolescentiæ tuæ.
Ier 20:14 Maledicta dies in qua natus sum! dies in qua peperit me mater mea non sit benedicta!
Lc 1:28 Et ingressus angelus ad eam dixit: Ave gratia plena: Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus.