Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

benedicite

Ex 12:32 Oves vestras et armenta assumite ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi.
Idc 5:2 Qui sponte obtulistis de Israël animas vestras ad periculum, benedicite Domino.
Idc 5:9 Cor meum diligit principes Israël: qui propria voluntate obtulistis vos discrimini, benedicite Domino.
II Esd 9:5 Et dixerunt Levitæ Josue, et Cedmihel, Bonni, Hasebnia, Serebia, Odaia, Sebnia, Phathathia: Surgite, benedicite Domino Deo vestro ab æterno usque in æternum: et benedicant nomini gloriæ tuæ excelso in omni benedictione et laude.
Tob 12:18 Etenim cum essem vobiscum, per voluntatem Dei eram: ipsum benedicite, et cantate illi.
Tob 12:20 Tempus est ergo ut revertar ad eum, qui me misit: vos autem benedicite Deum, et narrate omnia mirabilia ejus.
Ps 67:27 In ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israël.
Ps 95:2 Cantate Domino, et benedicite nomini ejus; annuntiate de die in diem salutare ejus.
Ps 133:1 Canticum graduum. Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini: qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
Ps 133:2 In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum.
Ps 134:19 Domus Israël, benedicite Domino; domus Aaron, benedicite Domino.
Ps 134:19 Domus Israël, benedicite Domino; domus Aaron, benedicite Domino.
Ps 134:20 Domus Levi, benedicite Domino; qui timetis Dominum, benedicite Domino.
Ps 134:20 Domus Levi, benedicite Domino; qui timetis Dominum, benedicite Domino.
Eccli 39:19 Florete flores quasi lilium: et date odorem, et frondete in gratiam: et collaudate canticum, et benedicite Dominum in operibus suis.
Eccli 39:41 Et nunc in omni corde et ore collaudate, et benedicite nomen Domini.
Rom 12:14 Benedicite persequentibus vos: benedicite, et nolite maledicere.