I Reg 9:13
|
Ingredientes urbem, statim invenietis eum antequam ascendat excelsum ad vescendum, neque enim comesurus est populus donec ille veniat: quia ipse benedicit hostiæ, et deinceps comedunt qui vocati sunt. Nunc ergo conscendite, quia hodie reperietis eum.
|
Prov 11:25
|
Anima quæ benedicit impinguabitur; et qui inebriat ipse quoque inebriabitur.
|
Prov 27:14
|
Qui benedicit proximo suo voce grandi, de nocte consurgens maledicenti similis erit.
|
Prov 30:11
|
Generatio quæ patri suo maledicit, et quæ matri suæ non benedicit;
|