Gen 48:20
|
Benedixitque eis in tempore illo, dicens: In te benedicetur Israël, atque dicetur: Faciat tibi Deus sicut Ephraim, et sicut Manasse. Constituitque Ephraim ante Manassen.
|
II Reg 7:29
|
Incipe ergo, et benedic domui servi tui, ut sit in sempiternum coram te: quia tu Domine Deus locutus es, et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum.
|
Ps 48:19
|
Quia anima ejus in vita ipsius benedicetur; confitebitur tibi cum benefeceris ei.
|
Ps 111:2
|
Potens in terra erit semen ejus; generatio rectorum benedicetur.
|
Ps 127:4
|
Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum.
|
Prov 22:9
|
Qui pronus est ad misericordiam benedicetur, de panibus enim suis dedit pauperi. Victoriam et honorem acquiret qui dat munera; animam autem aufert accipientium.
|
Eccli 1:13
|
Timenti Dominum bene erit in extremis, et in die defunctionis suæ benedicetur.
|
Eccli 1:19
|
Timenti Dominum bene erit, et in diebus consummationis illius benedicetur.
|
Eccli 24:4
|
et in multitudine electorum habebit laudem, et inter benedictos benedicetur, dicens:
|
Eccli 34:14
|
Spiritus timentium Deum quæritur, et in respectu illius benedicetur.
|
Isa 65:16
|
in quo qui benedictus est super terram benedicetur in Deo amen, et qui jurat in terra jurabit in Deo amen; quia oblivioni traditæ sunt angustiæ priores, et quia absconditæ sunt ab oculis meis.
|