Gen 12:3
|
Benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi, atque in te benedicentur universæ cognationes terræ.
|
Gen 22:18
|
et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, quia obedisti voci meæ.
|
Gen 26:4
|
Et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli: daboque posteris tuis universas regiones has: et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ,
|
Gen 28:14
|
Eritque semen tuum quasi pulvis terræ: dilataberis ad occidentem, et orientem, et septentrionem, et meridiem: et benedicentur in te et in semine tuo cunctæ tribus terræ.
|
Tob 13:17
|
Tu autem lætaberis in filiis tuis, quoniam omnes benedicentur, et congregabuntur ad Dominum.
|
Ps 71:17
|
Sit nomen ejus benedictum in sæcula; ante solem permanet nomen ejus. Et benedicentur in ipso omnes tribus terræ; omnes gentes magnificabunt eum.
|
Prov 3:33
|
Egestas a Domino in domo impii; habitacula autem justorum benedicentur.
|
Act 3:25
|
Vos estis filii prophetarum et testamenti, quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham: Et in semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ.
|
Gal 3:8
|
Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ: Quia benedicentur in te omnes gentes.
|
Gal 3:9
|
Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham.
|