Gen 24:48
|
Pronusque adoravi Dominum, benedicens Domino Deo domini mei Abraham, qui perduxit me recto itinere, ut sumerem filiam fratris domini mei filio ejus.
|
Gen 27:27
|
Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus.
|
Gen 47:7
|
Post hæc introduxit Joseph patrem suum ad regem, et statuit eum coram eo: qui benedicens illi,
|
Deut 30:5
|
et assumet, atque introducet in terram, quam possederunt patres tui, et obtinebis eam: et benedicens tibi, majoris numeri te esse faciat quam fuerunt patres tui.
|
I Par 4:10
|
Invocavit vero Jabes Deum Israël, dicens: Si benedicens benedixeris mihi, et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi. Et præstitit Deus quæ precatus est.
|
Tob 3:12
|
Factum est autem die tertia, dum compleret orationem, benedicens Dominum,
|
Ps 131:15
|
Viduam ejus benedicens benedicam; pauperes ejus saturabo panibus.
|
I Mach 13:47
|
Et flexus Simon, non debellavit eos: ejecit tamen eos de civitate, et mundavit ædes in quibus fuerant simulacra, et tunc intravit in eam cum hymnis benedicens Dominum:
|
Mc 14:22
|
Et manducantibus illis, accepit Jesus panem: et benedicens fregit, et dedit eis, et ait: Sumite, hoc est corpus meum.
|
Lc 1:64
|
Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum.
|
Heb 6:14
|
dicens: Nisi benedicens benedicam te, et multiplicans multiplicabo te.
|