Gen 12:2
|
Faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus.
|
Gen 17:16
|
Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum: eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo.
|
Gen 17:20
|
Super Ismaël quoque exaudivi te: ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde: duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.
|
Gen 22:17
|
benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli, et velut arenam quæ est in littore maris: possidebit semen tuum portas inimicorum suorum,
|
Gen 26:3
|
et peregrinare in ea: eroque tecum, et benedicam tibi: tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has, complens juramentum quod spopondi Abraham patri tuo.
|
Gen 26:24
|
ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens: Ego sum Deus Abraham patris tui: noli timere, quia ego tecum sum: benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham.
|
Gen 27:7
|
Affer mihi de venatione tua, et fac cibos ut comedam, et benedicam tibi coram Domino antequam moriar.
|
Gen 48:9
|
Respondit: Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco. Adduc, inquit, eos ad me, ut benedicam illis.
|
Ex 20:24
|
Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei: veniam ad te, et benedicam tibi.
|
Ex 23:25
|
Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui.
|
Num 6:27
|
Invocabuntque nomen meum super filios Israël, et ego benedicam eis.
|
Ps 25:12
|
Pes meus stetit in directo; in ecclesiis benedicam te, Domine.
|
Ps 62:5
|
Sic benedicam te in vita mea; et in nomine tuo levabo manus meas.
|
Ps 131:15
|
Viduam ejus benedicens benedicam; pauperes ejus saturabo panibus.
|
Ps 144:1
|
Laudatio ipsi David. Exaltabo te, Deus meus rex; et benedicam nomini tuo in sæculum, et in sæculum sæculi.
|
Ps 144:2
|
Per singulos dies benedicam tibi, et laudabo nomen tuum in sæculum, et in sæculum sæculi.
|
Eccli 51:17
|
Propterea confitebor, et laudem dicam tibi, et benedicam nomini Domini.
|
Agg 2:20
|
Numquid jam semen in germine est, et adhuc vinea, et ficus, et malogranatum, et lignum olivæ non floruit? ex die ista benedicam.
|
Heb 6:14
|
dicens: Nisi benedicens benedicam te, et multiplicans multiplicabo te.
|