Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

bellica

II Reg 1:27 Quomodo ceciderunt robusti, et perierunt arma bellica?
III Reg 10:25 Et singuli deferebant ei munera, vasa argentea et aurea, vestes et arma bellica, aromata quoque, et equos et mulos per annos singulos.
Iudith 7:5 Et assumentes arma sua bellica, sederunt per loca, quæ ad angusti itineris tramitem dirigunt inter montosa, et erant custodientes ea tota die et nocte.
Iudith 16:23 Porro Judith universa vasa bellica Holofernis, quæ dedit illi populus, et conopeum, quod ipsa sustulerat de cubili ipsius, obtulit in anathema oblivionis.
Eccles 9:18 Melior est sapientia quam arma bellica; et qui in uno peccaverit, multa bona perdet.
I Mach 3:3 Et dilatavit gloriam populo suo, et induit se loricam sicut gigas, et succinxit se arma bellica sua in præliis, et protegebat castra gladio suo.