Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

belli

Idc 1:1 Post mortem Josue, consuluerunt filii Israël Dominum, dicentes: Quis ascendet ante nos contra Chananæum, et erit dux belli?
I Reg 18:5 Egrediebatur quoque David ad omnia quæcumque misisset eum Saul, et prudenter se agebat: posuitque eum Saul super viros belli, et acceptus erat in oculis universi populi, maximeque in conspectu famulorum Saul.
II Reg 11:15 scribens in epistola: Ponite Uriam ex adverso belli, ubi fortissimum est prælium: et derelinquite eum, ut percussus intereat.
II Reg 11:19 præcepitque nuntio, dicens: Cum compleveris universos sermones belli ad regem,
II Reg 11:25 Et dixit David ad nuntium: Hæc dices Joab: Non te frangat ista res: varius enim eventus est belli, nunc hunc, et nunc illum consumit gladius: conforta bellatores tuos adversus urbem, ut destruas eam, et exhortare eos.
III Reg 2:5 Tu quoque nosti quæ fecerit mihi Joab filius Sarviæ, quæ fecerit duobus principibus exercitus Israël, Abner filio Ner, et Amasæ filio Jether: quos occidit, et effudit sanguinem belli in pace, et posuit cruorem prælii in balteo suo, qui erat circa lumbos ejus, et in calceamento suo, quod erat in pedibus ejus.
II Par 32:2 Quod cum vidisset Ezechias, venisse scilicet Sennacherib, et totum belli impetum verti contra Jerusalem,
Iob 38:23 quæ præparavi in tempus hostis, in diem pugnæ et belli?
Iob 40:27 Pone super eum manum tuam: memento belli, nec ultra addas loqui.
Ps 77:9 Filii Ephrem, intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli.
Ps 139:8 Domine, Domine, virtus salutis meæ, obumbrasti super caput meum in die belli.
Prov 21:31 Equus paratur ad diem belli; Dominus autem salutem tribuit.
Eccles 3:8 Tempus dilectionis, et tempus odii; tempus belli, et tempus pacis.
Eccli 40:7 Conturbatus est in visu cordis sui, tamquam qui evaserit in die belli: in tempore salutis suæ exsurrexit, et admirans ad nullum timorem:
Isa 13:4 Vox multitudinis in montibus, quasi populorum frequentium; vox sonitus regum, gentium congregatarum. Dominus exercituum præcepit militiæ belli,
Ier 21:4 Hæc dicit Dominus Deus Israël: Ecce ego convertam vasa belli, quæ in manibus vestris sunt, et quibus vos pugnatis adversum regem Babylonis, et Chaldæos, qui obsident vos in circuitu murorum: et congregabo ea in medio civitatis hujus.
Ier 50:22 Vox belli in terra, et contritio magna.
Ier 51:20 Collidis tu mihi vasa belli: et ego collidam in te gentes, et disperdam in te regna:
Dan 9:26 Et post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus: et non erit ejus populus qui eum negaturus est. Et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo: et finis ejus vastitas, et post finem belli statuta desolatio.
Amos 1:14 Et succendam ignem in muro Rabba, et devorabit ædes ejus in ululatu in die belli, et in turbine in die commotionis.
Zach 9:10 Et disperdam quadrigam ex Ephraim, et equum de Jerusalem, et dissipabitur arcus belli: et loquetur pacem gentibus, et potestas ejus a mari usque ad mare, et a fluminibus usque ad fines terræ.
I Mach 3:19 quoniam non in multitudine exercitus victoria belli, sed de cælo fortitudo est.
I Mach 5:31 Et vidit Judas quia cœpit bellum, et clamor belli ascendit ad cælum sicut tuba, et clamor magnus de civitate:
I Mach 14:9 Seniores in plateis sedebant omnes, et de bonis terræ tractabant, et juvenes induebant se gloriam, et stolas belli.
II Mach 10:28 Primo autem solis ortu utrique commiserunt: isti quidem victoriæ et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes: illi autem ducem belli animum habebant.
II Mach 12:36 At illis qui cum Esdrim erant diutius pugnantibus et fatigatis, invocavit Judas Dominum adjutorem et ducem belli fieri: