Ps 33:9
|
Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus; beatus vir qui sperat in eo.
|
Ps 83:13
|
Non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia. Domine virtutum, beatus homo qui sperat in te.
|
Ps 127:2
|
Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es, et bene tibi erit.
|
Ps 136:8
|
Filia Babylonis misera! beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis.
|
Ps 143:15
|
Beatum dixerunt populum cui hæc sunt; beatus populus cujus Dominus Deus ejus.
|
Prov 3:18
|
Lignum vitæ est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam beatus.
|
Prov 14:21
|
Qui despicit proximum suum peccat; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit.
|
Prov 16:20
|
Eruditus in verbo reperiet bona, et qui sperat in Domino beatus est.
|
Prov 29:18
|
Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus; qui vero custodit legem beatus est.
|
Eccli 26:1
|
Mulieris bonæ beatus vir: numerus enim annorum illius duplex.
|
Mt 11:6
|
et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me.
|
Lc 7:23
|
et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me.
|
Lc 14:14
|
et beatus eris, quia non habent retribuere tibi: retribuetur enim tibi in resurrectione justorum.
|
I Tim 6:15
|
quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium:
|
Iac 1:25
|
Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis: hic beatus in facto suo erit.
|