III Reg 10:8
|
Beati viri tui, et beati servi tui, qui stant coram te semper, et audiunt sapientiam tuam.
|
II Par 9:7
|
Beati viri tui, et beati servi tui, qui assistunt coram te omni tempore, et audiunt sapientiam tuam.
|
Ps 2:13
|
Cum exarserit in brevi ira ejus, beati omnes qui confidunt in eo.
|
Prov 8:32
|
Nunc ergo, filii, audite me: beati qui custodiunt vias meas.
|
Isa 30:18
|
Propterea exspectat Dominus ut misereatur vestri; et ideo exaltabitur parcens vobis, quia Deus judicii Dominus: beati omnes qui exspectant eum!
|
Mt 13:16
|
Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestræ quia audiunt.
|
Lc 11:28
|
At ille dixit: Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud.
|
Lc 12:38
|
Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi.
|
Io 13:17
|
Si hæc scitis, beati eritis si feceritis ea.
|
Io 20:29
|
Dixit ei Jesus: Quia vidisti me, Thoma, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt.
|
I Tim 1:11
|
quæ est secundum Evangelium gloriæ beati Dei, quod creditum est mihi.
|
I Petr 3:14
|
Sed et si quid patimini propter justitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini.
|
I Petr 4:14
|
Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis: quoniam quod est honoris, gloriæ, et virtutis Dei, et qui est ejus Spiritus, super vos requiescit.
|