Ex 29:5
|
indues Aaron vestimentis suis, id est, linea et tunica, et superhumerali et rationali, quod constringes balteo.
|
Ex 29:8
|
Filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo,
|
Lev 8:7
|
vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et induens eum tunica hyacinthina, et desuper humerale imposuit,
|
Deut 23:13
|
gerens paxillum in balteo: cumque sederis, fodies per circuitum, et egesta humo operies
|
III Reg 2:5
|
Tu quoque nosti quæ fecerit mihi Joab filius Sarviæ, quæ fecerit duobus principibus exercitus Israël, Abner filio Ner, et Amasæ filio Jether: quos occidit, et effudit sanguinem belli in pace, et posuit cruorem prælii in balteo suo, qui erat circa lumbos ejus, et in calceamento suo, quod erat in pedibus ejus.
|
IV Reg 3:21
|
Universi autem Moabitæ audientes quod ascendissent reges ut pugnarent adversum eos, convocaverunt omnes qui accincti erant balteo desuper, et steterunt in terminis.
|