Num 22:23
|
Cernens asina angelum stantem in via, evaginato gladio, avertit se de itinere, et ibat per agrum. Quam cum verberaret Balaam, et vellet ad semitam reducere,
|
Num 25:11
|
Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israël: quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Israël in zelo meo.
|
III Reg 21:4
|
Venit ergo Achab in domum suam indignans, et frendens super verbo, quod locutus fuerat ad eum Naboth Jezrahelites, dicens: Non dabo tibi hæreditatem patrum meorum. Et projiciens se in lectulum suum, avertit faciem suam ad parietem, et non comedit panem.
|
I Par 13:13
|
et ob hanc causam non adduxit eam ad se, hoc est, in civitatem David, sed avertit in domum Obededom Gethæi.
|
II Par 18:31
|
Itaque cum vidissent principes equitatus Josaphat, dixerunt: Rex Israël est iste. Et circumdederunt eum dimicantes: at ille clamavit ad Dominum, et auxiliatus est ei, atque avertit eos ab illo.
|
II Par 32:30
|
Ipse est Ezechias, qui obturavit superiorem fontem aquarum Gihon, et avertit eas subter ad occidentem urbis David: in omnibus operibus suis fecit prospere quæ voluit.
|
Ps 9:32
|
Dixit enim in corde suo: Oblitus est Deus; avertit faciem suam, ne videat in finem.
|
Ps 21:25
|
Timeat eum omne semen Israël, quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis; nec avertit faciem suam a me: et cum clamarem ad eum exaudivit me.
|
Eccli 20:31
|
Xenia et dona excæcant oculos judicum, et quasi mutus, in ore avertit correptiones eorum.
|
Eccli 27:1
|
Propter inopiam multi deliquerunt: et qui quærit locupletari avertit oculum suum.
|
Eccli 31:2
|
Cogitatus præscientiæ avertit sensum, et infirmitas gravis sobriam facit animam.
|
Eccli 47:28
|
et imminutum a prudentia, Roboam, qui avertit gentem consilio suo:
|
Lam 2:3
|
GHIMEL. Confregit in ira furoris sui omne cornu Israël; avertit retrorsum dexteram suam a facie inimici, et succendit in Jacob quasi ignem flammæ devorantis in gyro.
|
Lam 2:8
|
HETH. Cogitavit Dominus dissipare murum filiæ Sion; tetendit funiculum suum, et non avertit manum suam a perditione: luxitque antemurale, et murus pariter dissipatus est.
|
Soph 3:15
|
Abstulit Dominus judicium tuum; avertit inimicos tuos. Rex Israël Dominus in medio tui: non timebis malum ultra.
|
Mal 2:6
|
Lex veritatis fuit in ore ejus, et iniquitas non est inventa in labiis ejus: in pace et in æquitate ambulavit mecum, et multos avertit ab iniquitate.
|
I Mach 3:8
|
Et perambulavit civitates Juda, et perdidit impios ex eis, et avertit iram ab Israël.
|
Act 5:37
|
Post hunc extitit Judas Galilæus in diebus professionis, et avertit populum post se, et ipse periit: et omnes quotquot consenserunt ei, dispersi sunt.
|
Act 19:26
|
et videtis, et auditis quia non solum Ephesi, sed pene totius Asiæ, Paulus hic suadens avertit multam turbam, dicens: Quoniam non sunt dii, qui manibus fiunt.
|