Lev 17:13
|
Homo quicumque de filiis Israël, et de advenis qui peregrinantur apud vos, si venatione atque aucupio ceperit feram, vel avem, quibus vesci licitum est, fundat sanguinem ejus, et operiat illum terra.
|
Lev 20:25
|
Separate ergo et vos jumentum mundum ab immundo, et avem mundam ab immunda: ne polluatis animas vestras in pecore, et avibus, et cunctis quæ moventur in terra, et quæ vobis ostendi esse polluta.
|
Eccli 27:21
|
Et sicut qui dimittit avem de manu sua, sic dereliquisti proximum tuum, et non eum capies.
|
Isa 46:11
|
Vocans ab oriente avem, et de terra longinqua virum voluntatis meæ; et locutus sum, et adducam illud; creavi et faciam illud.
|
Lam 3:52
|
SADE. Venatione ceperunt me quasi avem inimici mei gratis.
|