I Reg 7:12
|
Tulit autem Samuel lapidem unum, et posuit eum inter Masphath et inter Sen: et vocavit nomen loci illius, Lapis Adjutorii. Dixitque: Hucusque auxiliatus est nobis Dominus.
|
II Par 18:31
|
Itaque cum vidissent principes equitatus Josaphat, dixerunt: Rex Israël est iste. Et circumdederunt eum dimicantes: at ille clamavit ad Dominum, et auxiliatus est ei, atque avertit eos ab illo.
|
Ps 88:44
|
Avertisti adjutorium gladii ejus, et non es auxiliatus ei in bello.
|
Isa 41:10
|
Ne timeas, quia ego tecum sum; ne declines, quia ego Deus tuus; confortavi te, et auxiliatus sum tibi, et suscepit te dextera Justi mei.
|
Isa 41:14
|
Noli timere, vermis Jacob, qui mortui estis ex Israël; ego auxiliatus sum tibi, dicit Dominus, et redemptor tuus Sanctus Israël.
|
Isa 49:8
|
Hæc dicit Dominus: In tempore placito exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui; et servavi te, et dedi te in fœdus populi, ut suscitares terram, et possideres hæreditates dissipatas;
|