Ex 26:18
|
Quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum.
|
Ex 36:23
|
E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum,
|
Ios 18:16
|
Descenditque in partem montis, qui respicit vallem filiorum Ennom: et est contra septentrionalem plagam in extrema parte vallis Raphaim. Descenditque in Geennom (id est, vallem Ennom) juxta latus Jebusæi ad austrum: et pervenit ad fontem Rogel,
|
I Reg 20:41
|
Cumque abiisset puer, surrexit David de loco qui vergebat ad austrum, et cadens pronus in terram, adoravit tertio: et osculantes se alterutrum, fleverunt pariter, David autem amplius.
|
I Par 9:24
|
Per quatuor ventos erant ostiarii: id est, ad orientem, et ad occidentem, et ad aquilonem, et ad austrum.
|
I Par 26:15
|
Obededom vero et filiis ejus ad austrum: in qua parte domus erat senrioum concilium.
|
Iudith 2:13
|
Effregit autem civitatem opinatissimam Melothi, prædavitque omnes filios Tharsis, et filios Ismaël, qui erant contra faciem deserti, et ad austrum terræ Cellon.
|
Iudith 2:15
|
et occupavit terminos ejus, a Cilicia usque ad fines Japheth, qui sunt ad austrum.
|
Iob 39:26
|
Numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter, expandens alas suas ad austrum?
|
Ps 77:26
|
Transtulit austrum de cælo, et induxit in virtute sua africum.
|
Eccles 11:3
|
Si repletæ fuerint nubes, imbrem super terram effundent. Si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit.
|
Ier 32:44
|
Agri ementur pecunia, et scribentur in libro, et imprimetur signum, et testis adhibebitur, in terra Benjamin et in circuitu Jerusalem, in civitatibus Juda, et in civitatibus montanis, et in civitatibus campestribus, et in civitatibus quæ ad austrum sunt, quia convertam captivitatem eorum, ait Dominus.
|
Ier 33:13
|
In civitatibus montuosis, et in civitatibus campestribus, et in civitatibus quæ ad austrum sunt, et in terra Benjamin, et in circuitu Jerusalem, et in civitatibus Juda, adhuc transibunt greges ad manum numerantis, ait Dominus.
|
Ezech 40:2
|
In visionibus Dei adduxit me in terram Israël, et dimisit me super montem excelsum nimis, super quem erat quasi ædificium civitatis vergentis ad austrum.
|
Ezech 40:24
|
Et eduxit me ad viam australem: et ecce porta quæ respiciebat ad austrum: et mensus est frontem ejus, et vestibulum ejus, juxta mensuras superiores.
|
Dan 11:29
|
Statuto tempore revertetur, et veniet ad austrum: et non erit priori simile novissimum.
|
Abd 1:19
|
Et hæreditabunt hi, qui ad austrum sunt, montem Esau, et qui in campestribus, Philisthiim: et possidebunt regionem Ephraim et regionem Samariæ, et Benjamin possidebit Galaad.
|
Zach 7:7
|
numquid non sunt verba quæ locutus est Dominus in manu prophetarum priorum, cum adhuc Jerusalem habitaretur ut esset opulenta, ipsa et urbes in circuitu ejus, et ad austrum, et in campestribus habitaretur?
|
Zach 14:10
|
Et revertetur omnis terra usque ad desertum, de colle Remmon ad austrum Jerusalem: et exaltabitur, et habitabit in loco suo, a porta Benjamin usque ad locum portæ prioris, et usque ad portam angulorum, et a turre Hananeel usque ad torcularia regis.
|
I Mach 3:57
|
Et moverunt castra, et collocaverunt ad austrum Emmaum.
|
I Mach 5:65
|
Et exivit Judas et fratres ejus, et expugnabant filios Esau in terra quæ ad austrum est, et percussit Chebron et filias ejus: et muros ejus, et turres succendit igni in circuitu.
|
Lc 12:55
|
Et cum austrum flantem, dicitis: Quia æstus erit: et fit.
|