Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

auris

II Reg 22:45 Filii alieni resistent mihi, auditu auris obedient mihi.
II Esd 1:11 Obsecro, Domine, sit auris tua attendens ad orationem servi tui, et ad orationem servorum tuorum, qui volunt timere nomen tuum: et dirige servum tuum hodie, et da ei misericordiam ante virum hunc: ego enim eram pincerna regis.
Iob 4:12 Porro ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus.
Iob 12:11 Nonne auris verba dijudicat? Et fauces comedentis, saporem?
Iob 13:1 Ecce omnia hæc vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula.
Iob 42:5 Auditu auris audivi te: nunc autem oculus meus videt te.
Ps 9:38 Desiderium pauperum exaudivit Dominus; præparationem cordis eorum audivit auris tua,
Ps 17:45 Populus, quem non cognovi, servivit mihi; in auditu auris obedivit mihi.
Ps 91:12 Et despexit oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.
Prov 2:2 ut audiat sapientiam auris tua, inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam.
Prov 18:15 Cor prudens possidebit scientiam, et auris sapientium quærit doctrinam.
Eccles 1:8 Cunctæ res difficiles; non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur.
Sap 1:10 Quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur.
Eccli 3:31 Cor sapientis intelligitur in sapientia, et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam.
Eccli 16:6 Multa talia vidit oculis meus, et fortiora horum audivit auris mea.
Isa 48:8 Neque audisti, neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua; scio enim quia prævaricans prævaricaberis, et transgressorem ex utero vocavi te.
Isa 59:1 Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat; neque aggravata est auris ejus, ut non exaudiat.
I Cor 2:9 Sed sicut scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus iis qui diligunt illum:
I Cor 12:16 Et si dixerit auris: Quoniam non sum oculus, non sum de corpore: num ideo est de corpore?