Gen 20:8
|
Statimque de nocte consurgens Abimelech, vocavit omnes servos suos: et locutus est universa verba hæc in auribus eorum, timueruntque omnes viri valde.
|
Gen 35:4
|
Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, et inaures quæ erant in auribus eorum: at ille infodit ea subter terebinthum, quæ est post urbem Sichem.
|
Gen 44:18
|
Accedens autem propius Judas, confidenter ait: Oro, domini mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo: tu es enim post Pharaonem
|
Gen 50:4
|
Et expleto planctus tempore, locutus est Joseph ad familiam Pharaonis: Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus Pharaonis:
|
Ex 10:2
|
et narres in auribus filii tui, et nepotum tuorum, quoties contriverim Ægyptios, et signa mea fecerim in eis: et sciatis quia ego Dominus.
|
Ex 17:14
|
Dixit autem Dominus ad Moysen: Scribe hoc ob monimentum in libro, et trade auribus Josue: delebo enim memoriam Amalec sub cælo.
|
Ex 32:2
|
Dixitque ad eos Aaron: Tollite inaures aureas de uxorum, filiorumque et filiarum vestrarum auribus, et afferte ad me.
|
Deut 5:1
|
Vocavitque Moyses omnem Israëlem, et dixit ad eum: Audi, Israël, cæremonias atque judicia, quæ ego loquor in auribus vestris hodie: discite ea, et opere complete.
|
Deut 32:44
|
Venit ergo Moyses, et locutus est omnia verba cantici hujus in auribus populi, ipse et Josue filius Nun.
|
Idc 5:3
|
Audite reges, auribus percipite principes: ego sum, ego sum, quæ Domino canam, psallam Domino Deo Israël.
|
I Reg 8:21
|
Et audivit Samuel omnia verba populi, et locutus est ea in auribus Domini.
|
I Reg 15:14
|
Dixitque Samuel: Et quæ est hæc vox gregum, quæ resonat in auribus meis, et armentorum, quam ego audio?
|
I Reg 18:23
|
Et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba hæc. Et ait David: Num parum videtur vobis, generum esse regis? Ego autem sum vir pauper et tenuis.
|
I Reg 25:24
|
et cecidit ad pedes ejus, et dixit: In me sit, domine mi, hæc iniquitas: loquatur, obsecro ancilla tua in auribus tuis: et audi verba famulæ tuæ.
|
II Reg 7:22
|
Idcirco magnificatus es, Domine Deus, quia non est similis tui, neque est Deus extra te, in omnibus quæ audivimus auribus nostris.
|
I Par 17:20
|
Domine, non est similis tui: et non est alius Deus absque te, ex omnibus, quos audivimus auribus nostris.
|
II Par 31:5
|
Quod cum percrebruisset in auribus multitudinis, plurimas obtulere primitias filii Israël frumenti, vini, et olei: mellis quoque, et omnium, quæ gignit humus, decimas obtulerunt.
|
Iob 13:17
|
Audite sermonem meum, et ænigmata percipite auribus vestris.
|
Iob 15:21
|
Sonitus terroris semper in auribus illius: et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur.
|
Iob 33:8
|
Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum tuorum audivi:
|
Ps 5:2
|
Verba mea auribus percipe, Domine; intellige clamorem meum.
|
Ps 38:13
|
Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam; auribus percipe lacrimas meas. Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus sicut omnes patres mei.
|
Ps 43:2
|
Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis, opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis.
|
Ps 48:2
|
Audite hæc, omnes gentes; auribus percipite, omnes qui habitatis orbem:
|
Ps 53:4
|
Deus, exaudi orationem meam; auribus percipe verba oris mei.
|
Ps 83:9
|
Domine Deus virtutum, exaudi orationem meam; auribus percipe, Deus Jacob.
|
Ps 142:1
|
Psalmus David, quando persequebatur eum Absalom, filius ejus. Domine, exaudi orationem meam; auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua; exaudi me in tua justitia.
|
Prov 23:9
|
In auribus insipientium ne loquaris, qui despicient doctrinam eloquii tui.
|
Prov 26:17
|
Sicut qui apprehendit auribus canem, sic qui transit impatiens et commiscetur rixæ alterius.
|
Cant 2:14
|
columba mea, in foraminibus petræ, in caverna maceriæ, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora.
|
Eccli 33:19
|
Audite me, magnates et omnes populi: et rectores ecclesiæ, auribus percipite.
|
Eccli 43:26
|
Qui navigant mare enarrent pericula ejus, et audientes auribus nostris admirabimur.
|
Isa 1:2
|
Audite, cæli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est. Filios enutrivi, et exaltavi; ipsi autem spreverunt me.
|
Isa 1:10
|
Audite verbum Domini, principes Sodomorum; percipite auribus legem Dei nostri, populus Gomorrhæ.
|
Isa 5:9
|
In auribus meis sunt hæc, dicit Dominus exercituum; nisi domus multæ desertæ fuerint, grandes et pulchræ, absque habitatore.
|
Isa 6:10
|
Excæca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude: ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum.
|
Isa 22:14
|
Et revelata est in auribus meis vox Domini exercituum: Si dimittetur iniquitas hæc vobis donec moriamini, dicit Dominus Deus exercituum.
|
Isa 32:9
|
Mulieres opulentæ, surgite, et audite vocem meam; filiæ confidentes, percipite auribus eloquium meum.
|
Isa 36:11
|
Et dixit Eliacim, et Sobna, et Joahe, ad Rabsacen: Loquere ad servos tuos syra lingua; intelligimus enim; ne loquaris ad nos judaice in auribus populi qui est super murum.
|
Isa 49:20
|
Adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tuæ: Angustus est mihi locus, fac spatium mihi ut habitem.
|
Isa 64:4
|
A sæculo non audierunt, neque auribus perceperunt; oculus non vidit, Deus, absque te, quæ præparasti exspectantibus te.
|
Ier 2:2
|
Vade, et clama in auribus Jerusalem, dicens: Hæc dicit Dominus: Recordatus sum tui, miserans adolescentiam tuam, et caritatem desponsationis tuæ, quando secuta es me in deserto, in terra quæ non seminatur.
|
Ier 13:15
|
Audite, et auribus percipite: nolite elevari, quia Dominus locutus est.
|
Ier 26:11
|
Et locuti sunt sacerdotes et prophetæ ad principes, et ad omnem populum, dicentes: Judicium mortis est viro huic, quia prophetavit adversus civitatem istam, sicut audistis auribus vestris.
|
Ier 26:15
|
Verumtamen scitote et cognoscite quod, si occideritis me, sanguinem innocentem tradetis contra vosmetipsos, et contra civitatem istam, et habitatores ejus: in veritate enim misit me Dominus ad vos, ut loquerer in auribus vestris omnia verba hæc.
|
Ier 28:7
|
Verumtamen audi verbum hoc quod ego loquor in auribus tuis, et in auribus universi populi:
|
Ier 28:7
|
Verumtamen audi verbum hoc quod ego loquor in auribus tuis, et in auribus universi populi:
|
Ier 29:29
|
Legit ergo Sophonias sacerdos librum istum in auribus Jeremiæ prophetæ.
|
Ier 36:13
|
et nuntiavit eis Michæas omnia verba quæ audivit, legente Baruch ex volumine in auribus populi.
|
Ier 36:15
|
et dixerunt ad eum: Sede, et lege hæc in auribus nostris. Et legit Baruch in auribus eorum.
|