Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

aureis

Gen 24:53 Prolatisque vasis argenteis, et aureis, ac vestibus, dedit ea Rebeccæ pro munere: fratribus quoque ejus et matri dona obtulit.
Ex 26:29 Ipsas quoque tabulas deaurabis, et fundes in eis annulos aureos per quos vectes tabulata contineant: quos operies laminis aureis.
Ex 36:34 Ipsa autem tabulata deauravit, fusis basibus earum argenteis. Et circulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent: quos et ipsos laminis aureis operuit.
Ex 37:28 Ipsos autem vectes fecit de lignis setim, et operuit laminis aureis.
Num 7:14 mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso:
III Reg 6:21 Domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo, et affixit laminas clavis aureis.
III Reg 6:35 Et sculpsit cherubim, et palmas, et cælaturas valde eminentes: operuitque omnia laminis aureis opere quadro ad regulam.
II Par 3:8 Fecit quoque domum Sancti sanctorum: longitudinem juxta latitudinem domus cubitorum viginti: et latitudinem similiter viginti cubitorum: et laminis aureis texit eam, quasi talentis sexcentis.
I Esd 1:6 Universique qui erant in circuitu, adjuverunt manus eorum in vasis argenteis et aureis, in substantia et jumentis in supellectili, exceptis his quæ sponte obtulerant.
Esth 1:7 Bibebant autem qui invitati erant, aureis poculis, et aliis atque aliis vasis cibi inferebantur. Vinum quoque, ut magnificentia regia dignum erat, abundans, et præcipuum ponebatur.
Ps 44:14 Omnis gloria ejus filiæ regis ab intus, in fimbriis aureis,
Eccli 45:10 Circumpedes, et femoralia, et humerale posuit ei: et cinxit illum tintinnabulis aureis plurimis in gyro:
Bar 6:29 Unde enim vocantur dii? quia mulieres apponunt diis argenteis, et aureis, et ligneis:
I Mach 4:57 Et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis, et dedicaverunt portas et pastophoria, et imposuerunt eis januas.
II Mach 10:29 Sed cum vehemens pugna esset, apparuerunt adversariis de cælo viri quinque in equis, frenis aureis decori, ducatum Judæis præstantes:
II Mach 11:8 Cumque pariter prompto animo procederent, Jerosolymis apparuit præcedens eos eques in veste candida, armis aureis hastam vibrans.
Apoc 15:6 et exierunt septem angeli habentes septem plagas de templo, vestiti lino mundo et candido, et præcincti circa pectora zonis aureis.