Gen 40:19
|
post quos auferet Pharao caput tuum, ac suspendet te in cruce, et lacerabunt volucres carnes tuas.
|
Lev 4:8
|
Et adipem vituli auferet pro peccato, tam eum qui vitalia operit quam omnia quæ intrinsecus sunt:
|
Ios 23:5
|
Dominus Deus vester disperdet eas et auferet a facie vestra, et possidebitis terram, sicut vobis pollicitus est.
|
Ios 23:9
|
Et tunc auferet Dominus Deus in conspectu vestro gentes magnas et robustissimas, et nullus vobis resistere poterit.
|
I Reg 8:16
|
Servos etiam vestros, et ancillas, et juvenes optimos, et asinos auferet, et ponet in opere suo.
|
Iob 27:19
|
Dives, cum dormierit, nihil secum auferet: aperiet oculos suos, et nihil inveniet.
|
Iob 27:21
|
Tollet eum ventus urens, et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo.
|
Iob 36:7
|
Non auferet a justo oculos suos, et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur.
|
Eccles 5:14
|
Sicut egressus est nudus de utero matris suæ, sic revertetur, et nihil auferet secum de labore suo.
|
Sap 1:5
|
Spiritus enim sanctus disciplinæ effugiet fictum; et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate.
|
Eccli 31:1
|
Vigilia honestatis tabefaciet carnes, et cogitatus illius auferet somnum.
|
Isa 3:1
|
Ecce enim Dominator, Dominus exercituum, auferet a Jerusalem et a Juda validum et fortem, omne robur panis, et omne robor aquæ;
|
Isa 3:18
|
In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentum,
|
Isa 25:8
|
Præcipitabit mortem in sempiternum; et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra: quia Dominus locutus est.
|
Isa 25:8
|
Præcipitabit mortem in sempiternum; et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra: quia Dominus locutus est.
|
Isa 40:24
|
Et quidem neque plantatus, neque satus, neque radicatus in terra truncus eorum; repente flavit in eos, et aruerunt, et turbo quasi stipulam auferet eos.
|
Isa 57:13
|
Cum clamaveris, liberent te congregati tui, et omnes eos auferet ventus, tollet aura. Qui autem fiduciam habet mei, hæreditabit terram, et possidebit montem sanctum meum.
|
Lc 11:22
|
Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet.
|
Apoc 22:19
|
Et si quis diminuerit de verbis libri prophetiæ hujus, auferet Deus partem ejus de libro vitæ, et de civitate sancta, et de his quæ scripta sunt in libro isto:
|