Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

auferentur

Num 35:8 Ipsæque urbes, quæ dabuntur de possessionibus filiorum Israël, ab his qui plus habent, plures auferentur: et qui minus, pauciores: singuli juxta mensuram hæreditatis suæ dabunt oppida Levitis.
IV Reg 20:17 Ecce dies venient, et auferentur omnia, quæ sunt in domo tua, et quæ condiderunt patres tui usque in diem hanc, in Babylonem: non remanebit quidquam, ait Dominus.
Iob 4:21 Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis; morientur, et non in sapientia.
Iob 24:24 Elevati sunt ad modicum, et non subsistent: et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur, et sicut summitates spicarum conterentur.
Ps 57:9 Sicut cera quæ fluit auferentur; supercecidit ignis, et non viderunt solem.
Prov 2:22 impii vero de terra perdentur, et qui inique agunt auferentur ex ea.
Eccli 23:16 Etenim a misericordibus omnia hæc auferentur, et in delictis non volutabuntur.
Isa 33:20 Respice, Sion, civitatem solemnitatis nostræ: oculi tui videbunt Jerusalem, habitationem opulentam, tabernaculum quod nequaquam transferri poterit; nec auferentur clavi ejus in sempiternum, et omnes funiculi ejus non rumpentur:
Isa 39:6 Ecce dies venient, et auferentur omnia quæ in domo tua sunt, et quæ thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc, in Babylonem; non relinquetur quidquam, dicit Dominus.