Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

auferas

Gen 47:30 sed dormiam cum patribus meis, et auferas me de terra hac, condasque in sepulchro majorum meorum. Cui respondit Joseph: Ego faciam quod jussisti.
Ex 34:9 ait: Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim duræ cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas.
Deut 17:7 Manus testium prima interficiet eum, et manus reliqui populi extrema mittetur: ut auferas malum de medio tui.
Deut 24:10 Cum repetes a proximo tuo rem aliquam, quam debet tibi, non ingredieris domum ejus ut pignus auferas:
I Reg 24:12 Quin potius pater mi, vide, et cognosce oram chlamydis tuæ in manu mea: quoniam cum præscinderem summitatem chlamydis tuæ, nolui extendere manum meam in te: animadverte, et vide, quoniam non est in manu mea malum, neque iniquitas, neque peccavi in te: tu autem insidiaris animæ meæ ut auferas eam.
I Reg 24:22 jura mihi in Domino, ne deleas semen meum post me, neque auferas nomen meum de domo patris mei.
Ps 50:13 Ne projicias me a facie tua, et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
Ps 118:43 Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque, quia in judiciis tuis supersperavi.
Ps 140:8 Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei; in te speravi, non auferas animam meam.
Ezech 38:13 Saba, et Dedan, et negotiatores Tharsis, et omnes leones ejus, dicent tibi: Numquid ad sumenda spolia tu venis? ecce ad diripiendam prædam congregasti multitudinem tuam, ut tollas argentum et aurum, et auferas supellectilem atque substantiam, et diripias manubias infinitas.
Dan 3:35 neque auferas misericordiam tuam a nobis, propter Abraham, dilectum tuum, et Isaac, servum tuum, et Israël, sanctum tuum,