II Reg 22:45
|
Filii alieni resistent mihi, auditu auris obedient mihi.
|
Ps 17:45
|
Populus, quem non cognovi, servivit mihi; in auditu auris obedivit mihi.
|
Eccles 1:8
|
Cunctæ res difficiles; non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur.
|
Ezech 21:7
|
Cumque dixerint ad te: Quare tu gemis? dices: Pro auditu: quia venit, et tabescet omnis cor, et dissolventur universæ manus, et infirmabitur omnis spiritus, et per cuncta genua fluent aquæ: ecce venit, et fiet, ait Dominus Deus.
|
Zach 6:15
|
Et qui procul sunt, venient, et ædificabunt in templo Domini: et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. Erit autem hoc, si auditu audieritis vocem Domini Dei vestri.
|
I Mach 10:7
|
Et venit Jonathas in Jerusalem, et legit epistolas in auditu omnis populi, et eorum qui in arce erant.
|
Rom 10:17
|
Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.
|
Gal 3:2
|
Hoc solum a vobis volo discere: ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei?
|
Gal 3:5
|
Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis: ex operibus legis, an ex auditu fidei?
|
II Petr 2:8
|
aspectu enim, et auditu justus erat: habitans apud eos, qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant.
|