Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

auditis

Gen 39:19 His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde:
Gen 50:17 ut hæc tibi verbis illius diceremus: Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, et peccati atque malitiæ quam exercuerunt in te: nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis flevit Joseph.
Ex 18:24 Quibus auditis, Moyses fecit omnia quæ ille suggesserat.
Ios 9:1 Quibus auditis, cuncti reges trans Jordanem, qui versabantur in montanis et campestribus, in maritimis ac littore magni maris, hi quoque qui habitabant juxta Libanum, Hethæus et Amorrhæus, Chananæus, Pherezæus, et Hevæus, et Jebusæus,
Ios 22:30 Quibus auditis, Phinees sacerdos, et principes legationis Israël, qui erant cum eo, placati sunt: et verba filiorum Ruben, et Gad, et dimidiæ tribus Manasse, libentissime susceperunt.
Idc 9:30 Zebul enim princeps civitatis, auditis sermonibus Gaal filii Obed, iratus est valde,
IV Reg 22:19 et perterritum est cor tuum, et humiliatus es coram Domino, auditis sermonibus contra locum istum, et habitatores ejus, quod videlicet fierent in stuporem et in maledictum: et scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me, et ego audivi, ait Dominus:
Ier 5:21 Audi, popule stulte, qui non habes cor: qui habentes oculos, non videtis; et aures, et non auditis.
Zach 8:9 Hæc dicit Dominus exercituum: Confortentur manus vestræ, qui auditis in his diebus sermones istos per os prophetarum, in die qua fundata est domus Domini exercituum, ut templum ædificaretur.
I Mach 4:27 Quibus ille auditis, consternatus animo deficiebat: quod non qualia voluit, talia contigerunt in Israël, et qualia mandavit rex.
Mt 10:27 Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, prædicate super tecta.
Mt 13:17 Amen quippe dico vobis, quia multi prophetæ et justi cupierunt videre quæ videtis, et non viderunt: et audire quæ auditis, et non audierunt.
Mc 8:18 oculos habentes non videtis? et aures habentes non auditis? nec recordamini,
Lc 6:27 Sed vobis dico, qui auditis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos.
Lc 10:24 Dico enim vobis quod multi prophetæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt: et audire quæ auditis, et non audierunt.
Lc 18:23 His ille auditis, contristatus est: quia dives erat valde.
Io 8:47 Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis.
Io 10:20 Dicebant autem multi ex ipsis: Dæmonium habet, et insanit: quid eum auditis?
Act 2:33 Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis, et auditis.
Act 2:37 His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum, et ad reliquos Apostolos: Quid faciemus, viri fratres?
Act 11:18 His auditis, tacuerunt: et glorificaverunt Deum, dicentes: Ergo et gentibus pœnitentiam dedit Deus ad vitam.
Act 19:5 His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Jesu.
Act 19:26 et videtis, et auditis quia non solum Ephesi, sed pene totius Asiæ, Paulus hic suadens avertit multam turbam, dicens: Quoniam non sunt dii, qui manibus fiunt.
Act 19:28 His auditis, repleti sunt ira, et exclamaverunt dicentes: Magna Diana Ephesiorum.