Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

audite

Gen 23:8 dixitque ad eos: Si placet animæ vestræ ut sepeliam mortuum meum, audite me, et intercedite pro me apud Ephron filium Seor:
Gen 49:2 Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israël patrem vestrum:
Gen 49:2 Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israël patrem vestrum:
Deut 13:4 Dominum Deum vestrum sequimini, et ipsum timete, et mandata illius custodite, et audite vocem ejus: ipsi servietis, et ipsi adhærebitis.
Ios 3:9 Dixitque Josue ad filios Israël: Accedite huc, et audite verbum Domini Dei vestri.
II Reg 20:16 Et exclamavit mulier sapiens de civitate: Audite, audite: dicite Joab: Appropinqua huc, et loquar tecum.
II Par 18:18 At ille, Idcirco, ait, audite verbum Domini: vidi Dominum sedentem in solio suo, et omnem exercitum cæli assistentem ei a dextris et a sinistris.
II Par 28:11 Sed audite consilium meum, et reducite captivos, quos adduxistis de fratribus vestris, quia magnus furor Domini imminet vobis.
I Esd 4:21 Nunc ergo audite sententiam: prohibeatis viros illos ut urbs illa non ædificetur, donec si forte a me jussum fuerit
Tob 14:12 Nunc ergo filii, audite me, et nolite manere hic: sed quacumque die sepelieritis matrem vestram circa me in uno sepulchro, ex eo dirigite gressus vestros ut exeatis hinc:
Iob 34:10 Ideo, viri cordati, audite me: absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas!
Ps 33:12 Venite, filii, audite me; timorem Domini docebo vos.
Ps 65:16 Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animæ meæ.
Prov 8:32 Nunc ergo, filii, audite me: beati qui custodiunt vias meas.
Eccli 3:2 Judicium patris audite, filii, et sic facite, ut salvi sitis.
Eccli 23:7 Doctrinam oris audite, filii: et qui custodierit illam non periet labiis, nec scandalizabitur in operibus nequissimis.
Isa 8:9 Congregamini, populi, et vincimini; et audite, universæ procul terræ: confortamini, et vincimini; accingite vos, et vincimini.
Isa 28:14 Propter hoc audite verbum Domini, viri illusores, qui dominamini super populum meum, qui est in Jerusalem.
Isa 28:23 Auribus percipite, et audite vocem meam: attendite, et audite eloquium meum.
Isa 28:23 Auribus percipite, et audite vocem meam: attendite, et audite eloquium meum.
Isa 32:9 Mulieres opulentæ, surgite, et audite vocem meam; filiæ confidentes, percipite auribus eloquium meum.
Isa 34:1 Accedite, gentes, et audite; et populi, attendite: audiat terra, et plenitudo ejus; orbis, et omne germen ejus.
Isa 42:18 Surdi, audite; et cæci, intuemini ad videndum.
Isa 48:14 Congregamini, omnes vos, et audite: Quis de eis annuntiavit hæc? Dominus dilexit eum, faciet voluntatem suam in Babylone, et brachium suum in Chaldæis.
Isa 48:16 Accedite ad me et audite hoc: non a principio in abscondito locutus sum, ex tempore antequam fieret, ibi eram; et nunc Dominus Deus misit me, et spiritus ejus.
Isa 51:4 Attendite ad me, popule meus, et, tribus mea, me audite: quia lex a me exiet, et judicium meum in lucem populorum requiescet.
Isa 55:3 Inclinate aurem vestram, et venite ad me; audite, et vivet anima vestra; et feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles.
Ier 6:17 Et constitui super vos speculatores: audite vocem tubæ. Et dixerunt: Non audiemus.
Ier 6:18 Ideo audite, gentes, et cognosce, congregatio, quanta ego faciam eis.
Ier 26:13 Nunc ergo bonas facite vias vestras, et studia vestra, et audite vocem Domini Dei vestri, et pœnitebit Dominum mali quod locutus est adversum vos.
Ier 29:20 Vos ergo audite verbum Domini, omnis transmigratio quam emisi de Jerusalem in Babylonem.
Ier 42:15 propter hoc nunc audite verbum Domini, reliquiæ Juda: Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Si posueritis faciem vestram ut ingrediamini Ægyptum, et intraveritis ut ibi habitetis,
Ier 44:26 Ideo audite verbum Domini, omnis Juda, qui habitatis in terra Ægypti: Ecce ego juravi in nomine meo magno, ait Dominus, quia nequaquam ultra vocabitur nomen meum ex ore omnis viri Judæi, dicentis: Vivit Dominus Deus, in omni terra Ægypti.
Ier 49:20 Propterea audite consilium Domini, quod iniit de Edom, et cogitationes ejus, quas cogitavit de habitatoribus Theman: si non dejecerint eos parvuli gregis, nisi dissipaverint cum eis habitaculum eorum.
Ier 50:45 Propterea audite consilium Domini, quod mente concepit adversum Babylonem, et cogitationes ejus, quas cogitavit super terram Chaldæorum: nisi detraxerint eos parvuli gregum, nisi dissipatum fuerit cum ipsis habitaculum eorum.
Ezech 6:3 et dices: Montes Israël, audite verbum Domini Dei. Hæc dicit Dominus Deus montibus et collibus, rupibus et vallibus: Ecce ego inducam super vos gladium, et disperdam excelsa vestra,
Ezech 34:7 Propterea, pastores, audite verbum Domini:
Ezech 34:9 propterea, pastores, audite verbum Domini:
Ezech 36:1 Tu autem, fili hominis, propheta super montes Israël, et dices: Montes Israël, audite verbum Domini.
Ezech 36:4 propterea, montes Israël, audite verbum Domini Dei. Hæc dicit Dominus Deus montibus et collibus, torrentibus, vallibusque et desertis, parietinis et urbibus derelictis, quæ depopulatæ sunt et subsannatæ a reliquis gentibus per circuitum.
Ezech 37:4 Et dixit ad me: Vaticinare de ossibus istis, et dices eis: Ossa arida, audite verbum Domini.
Mich 6:9 Vox Domini ad civitatem clamat, et salus erit timentibus nomen tuum: audite, tribus, et quis approbabit illud?
I Mach 2:65 Et ecce Simon frater vester, scio quod vir consilii est: ipsum audite semper, et ipse erit vobis pater.
Mt 13:18 Vos ergo audite parabolam seminantis.
Mt 17:5 Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite.
Mt 21:33 Aliam parabolam audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.
Mc 9:6 Et facta est nubes obumbrans eos: et venit vox de nube, dicens: Hic est Filius meus carissimus: audite illum.
Lc 9:35 Et vox facta est de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite.
Act 2:22 Viri Israëlitæ, audite verba hæc: Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis:
Act 4:8 Tunc repletus Spiritu Sancto Petrus, dixit ad eos: Principes populi, et seniores, audite: