Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

audita

I Reg 28:23 Qui renuit, et ait: Non comedam. Coëgerunt autem eum servi sui et mulier, et tandem audita voce eorum surrexit de terra, et sedit super lectum.
III Reg 1:41 Audivit autem Adonias, et omnes qui invitati fuerant ab eo, jamque convivium finitum erat: sed et Joab, audita voce tubæ, ait: Quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis?
III Reg 6:7 Domus autem cum ædificaretur, de lapidibus dolatis atque perfectis ædificata est: et malleus, et securis, et omne ferramentum non sunt audita in domo cum ædificaretur.
III Reg 10:1 Sed et regina Saba, audita fama Salomonis in nomine Domini, venit tentare eum in ænigmatibus.
III Reg 12:2 At vero Jeroboam filius Nabat, cum adhuc esset in Ægypto profugus a facie regis Salomonis, audita morte ejus, reversus est de Ægypto.
II Esd 12:42 et immolaverunt in die illa victimas magnas, et lætati sunt: Deus enim lætificaverat eos lætitia magna: sed et uxores eorum, et liberi gavisi sunt, et audita est lætitia Jerusalem procul.
Iob 37:4 Post eum rugiet sonitus, tonabit voce magnitudinis suæ: et non investigabitur, cum audita fuerit vox ejus.
Eccles 9:16 Et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine. Quomodo ergo sapientia pauperis contempta est, et verba ejus non sunt audita?
Cant 2:12 Flores apparuerunt in terra nostra; tempus putationis advenit: vox turturis audita est in terra nostra;
Isa 15:4 Clamabit Hesebon et Eleale, usque Jasa audita est vox eorum; super hoc expediti Moab ululabunt, anima ejus ululabit sibi.
Isa 42:9 Quæ prima fuerunt, ecce venerunt; nova quoque ego annuntio: antequam oriantur, audita vobis faciam.
Isa 48:3 Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea; repente operatus sum, et venerunt.
Ier 3:21 Vox in viis audita est, ploratus et ululatus filiorum Israël, quoniam iniquam fecerunt viam suam, obliti sunt Domini Dei sui.
Ier 9:19 Quia vox lamentationis audita est de Sion: Quomodo vastati sumus, et confusi vehementer? quia dereliquimus terram, quoniam dejecta sunt tabernacula nostra.
Ier 31:15 Hæc dicit Dominus: Vox in excelso audita est lamentationis, luctus, et fletus Rachel plorantis filios suos, et nolentis consolari super eis, quia non sunt.
Bar 3:22 non est audita in terra Chanaan, neque visa est in Theman.
Ezech 16:56 Non fuit autem Sodoma, soror tua, audita in ore tuo, in die superbiæ tuæ,
Mt 2:18 Vox in Rama audita est ploratus, et ululatus multus: Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt.