Deut 1:17
|
Nulla erit distantia personarum: ita parvum audietis ut magnum, nec accipietis cujusquam personam, quia Dei judicium est. Quod si difficile vobis visum aliquid fuerit, referte ad me, et ego audiam.
|
Isa 18:3
|
Omnes habitatores orbis, qui moramini in terra, cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis, et clangorem tubæ audietis.
|
Mt 13:14
|
Et adimpletur in eis prophetia Isaiæ, dicentis: Auditu audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et non videbitis.
|
Act 3:22
|
Moyses quidem dixit: Quoniam prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam me, ipsum audietis juxta omnia quæcumque locutus fuerit vobis.
|
Act 7:37
|
Hic est Moyses, qui dixit filiis Israël: Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris, tamquam me, ipsum audietis.
|
Act 28:26
|
dicens: Vade ad populum istum, et dic ad eos: Aure audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et non perspicietis.
|