Deut 4:30
|
Postquam te invenerint omnia quæ prædicta sunt, novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum, et audies vocem ejus.
|
Deut 13:3
|
non audies verba prophetæ illius aut somniatoris: quia tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum an non, in toto corde, et in tota anima vestra.
|
Deut 18:15
|
Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus: ipsum audies,
|
Deut 27:10
|
audies vocem ejus, et facies mandata atque justitias, quas ego præcipio tibi.
|
Deut 30:8
|
Tu autem reverteris, et audies vocem Domini Dei tui, faciesque universa mandata quæ ego præcipio tibi hodie:
|
II Par 6:23
|
tu audies de cælo, et facies judicium servorum tuorum, ita ut reddas iniquo viam suam in caput proprium, et ulciscaris justum, retribuens ei secundum justitiam suam.
|
Eccli 29:30
|
Minimum pro magno placeat tibi, et improperium peregrinationis non audies.
|
Isa 42:20
|
Qui vides multa, nonne custodies? qui apertas habes aures, nonne audies?
|
Ier 18:2
|
Surge, et descende in domum figuli, et ibi audies verba mea.
|
Ier 38:15
|
Dixit autem Jeremias ad Sedeciam: Si annuntiavero tibi, numquid non interficies me? et si consilium dedero tibi, non me audies.
|
Ezech 3:17
|
Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israël, et audies de ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me.
|
Act 25:22
|
Agrippa autem dixit ad Festum: Volebam et ipse hominem audire. Cras, inquit, audies eum.
|