Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

audientes

Deut 4:6 et observabitis et implebitis opere. Hæc est enim vestra sapientia, et intellectus coram populis, ut audientes universa præcepta hæc, dicant: En populus sapiens et intelligens, gens magna.
Deut 5:27 Tu magis accede: et audi cuncta quæ dixerit Dominus Deus noster tibi: loquerisque ad nos, et nos audientes faciemus ea.
Deut 19:20 ut audientes ceteri timorem habeant, et nequaquam talia audeant facere.
Deut 31:12 et in unum omni populo congregato, tam viris quam mulieribus, parvulis, et advenis, qui sunt intra portas tuas: ut audientes discant, et timeant Dominum Deum vestrum, et custodiant, impleantque omnes sermones legis hujus.
Ios 2:11 Et hæc audientes pertimuimus, et elanguit cor nostrum, nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum: Dominus enim Deus vester ipse est Deus in cælo sursum et in terra deorsum.
Ios 9:3 At hi qui habitabant in Gabaon, audientes cuncta quæ fecerat Josue Jericho, et Hai,
Idc 2:17 fornicantes cum diis alienis, et adorantes eos. Cito deseruerunt viam, per quam ingressi fuerant patres eorum: et audientes mandata Domini, omnia fecere contraria.
I Reg 14:22 Omnes quoque Israëlitæ, qui se absconderant in monte Ephraim, audientes quod fugissent Philisthæi, sociaverunt se cum suis in prælio. Et erant cum Saul, quasi decem millia virorum.
IV Reg 3:21 Universi autem Moabitæ audientes quod ascendissent reges ut pugnarent adversum eos, convocaverunt omnes qui accincti erant balteo desuper, et steterunt in terminis.
Iudith 4:1 Tunc audientes hæc filii Israël, qui habitabant in terra Juda, timuerunt valde a facie ejus.
Iob 2:11 Igitur audientes tres amici Job omne malum quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo, Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites. Condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum, et consolarentur.
Sap 8:15 Timebunt me audientes reges horrendi. In multitudine videbor bonus, et in bello fortis.
Eccli 43:26 Qui navigant mare enarrent pericula ejus, et audientes auribus nostris admirabimur.
Isa 6:9 Et dixit: Vade, et dices populo huic: Audite audientes, et nolite intelligere; et videte visionem, et nolite cognoscere.
Isa 55:2 Quare appenditis argentum non in panibus, et laborem vestrum non in saturitate? Audite, audientes me; et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra.
Ier 37:4 Jeremias autem libere ambulabat in medio populi: non enim miserant eum in custodiam carceris. Igitur exercitus Pharaonis egressus est de Ægypto, et audientes Chaldæi, qui obsidebant Jerusalem, hujuscemodi nuntium, recesserunt ab Jerusalem.
Bar 1:5 Qui audientes plorabant, et jejunabant, et orabant in conspectu Domini.
Mt 12:24 Pharisæi autem audientes, dixerunt: Hic non ejicit dæmones nisi in Beelzebub principe dæmoniorum.
Mt 13:13 Ideo in parabolis loquor eis: quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt.
Mt 17:6 Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde.
Mt 20:24 Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus.
Mt 22:22 Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt.
Mt 22:33 Et audientes turbæ, mirabantur in doctrina ejus.
Mt 22:34 Pharisæi autem audientes quod silentium imposuisset sadducæis, convenerunt in unum:
Mt 27:47 Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant: Eliam vocat iste.
Mc 3:8 et ab Jerosolymis, et ab Idumæa, et trans Jordanem: et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna, audientes quæ faciebat, venerunt ad eum.
Mc 4:12 ut videntes videant, et non videant: et audientes audiant, et non intelligant: nequando convertantur, et dimittantur eis peccata.
Mc 6:2 et facto sabbato cœpit in synagoga docere: et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes: Unde huic hæc omnia? et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes tales, quæ per manus ejus efficiuntur?
Mc 10:41 Et audientes decem, cœperunt indignari de Jacobo et Joanne.
Mc 14:11 Qui audientes gavisi sunt: et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quærebat quomodo illum opportune traderet.
Mc 15:35 Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant: Ecce Eliam vocat.
Mc 16:11 Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt.
Lc 4:28 Et repleti sunt omnes in synagoga ira, hæc audientes.
Lc 8:10 Quibus ipse dixit: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis: ut videntes non videant, et audientes non intelligant.
Lc 8:15 Quod autem in bonam terram: hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia.
Io 6:61 Multi ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt: Durus est hic sermo, et quis potest eum audire?
Act 8:6 Intendebant autem turbæ his quæ a Philippo dicebantur unanimiter audientes, et videntes signa quæ faciebat.
Act 9:7 Et Dominus ad eum: Surge, et ingredere civitatem, et ibi dicetur tibi quid te oporteat facere. Viri autem illi, qui comitabantur cum eo, stabant stupefacti, audientes quidem vocem, neminem autem videntes.
Act 9:38 Cum autem prope esset Lydda ad Joppen, discipuli audientes quia Petrus esset in ea, miserunt duos viros ad eum, rogantes: Ne pigriteris venire ad nos.
Act 17:8 Concitaverunt autem plebem, et principes civitatis audientes hæc.
Act 18:8 Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua: et multi Corinthiorum audientes credebant, et baptizabantur.
Col 1:4 audientes fidem vestram in Christo Jesu, et dilectionem quam habetis in sanctos omnes
Heb 3:16 Quidam enim audientes exacerbaverunt: sed non universi qui profecti sunt ex Ægypto per Moysen.