Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

audient

Ex 3:18 Et audient vocem tuam: ingredierisque tu, et seniores Israël, ad regem Ægypti, et dices ad eum: Dominus Deus Hebræorum vocavit nos: ibimus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro.
Ex 4:1 Respondens Moyses ait: Non credent mihi, neque audient vocem meam, sed dicent: Non apparuit tibi Dominus.
Ps 113:14 Aures habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt.
Ps 134:17 Aures habent, et non audient; neque enim est spiritus in ore ipsorum.
Ps 140:6 Absorpti sunt juncti petræ judices eorum; audient verba mea, quoniam potuerunt.
Isa 29:18 Et audient in die illa surdi verba libri, et de tenebris et caligine oculi cæcorum videbunt.
Isa 30:21 Et aures tuæ audient verbum post tergum monentis: Hæc est via; ambulate in ea, et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram.
Ier 7:27 Et loqueris ad eos omnia verba hæc, et non audient te: et vocabis eos, et non respondebunt tibi.
Bar 2:31 et scient quia ego sum Dominus Deus eorum: et dabo eis cor, et intelligent; aures, et audient:
Io 5:25 Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei: et qui audierint, vivent.
Io 5:28 Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei:
Io 10:16 Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor.
Act 21:22 Quid ergo est? utique oportet convenire multitudinem: audient enim te supervenisse.
Act 28:28 Notum ergo sit vobis, quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei, et ipsi audient.
Rom 10:14 Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei, quem non audierunt? quomodo autem audient sine prædicante?