Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

audiens

Lev 10:3 Dixitque Moyses ad Aaron: Hoc est quod locutus est Dominus: Sanctificabor in iis qui appropinquant mihi, et in conspectu omnis populi glorificabor. Quod audiens tacuit Aaron.
Num 30:9 Sin autem audiens statim contradixerit, et irritas fecerit pollicitationes ejus, verbaque quibus obstrinxerat animam suam, propitius erit ei Dominus.
Num 30:15 Quod si audiens vir tacuerit, et in alteram diem distulerit sententiam, quidquid voverat atque promiserat, reddet: quia statim ut audivit, tacuit.
Deut 13:11 ut omnis Israël audiens timeat, et nequaquam ultra faciat quippiam hujus rei simile.
Deut 17:13 cunctusque populus audiens timebit, ut nullus deinceps intumescat superbia.
Deut 21:21 lapidibus eum obruet populus civitatis, et morietur, ut auferatis malum de medio vestri, et universus Israël audiens pertimescat.
Idc 9:47 Abimelech quoque audiens viros turris Sichimorum pariter conglobatos,
Esth 4:4 Ingressæ autem sunt puellæ Esther et eunuchi, nuntiaveruntque ei. Quod audiens consternata est, et vestem misit, ut ablato sacco induerent eum: quam accipere noluit.
Esth 7:6 Dixitque Esther: Hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman. Quod ille audiens, illico obstupuit, vultum regis ac reginæ ferre non sustinens.
Iob 29:11 Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium, reddebat mihi:
Ps 37:15 Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones.
Eccli 13:17 audiens vero illa, quasi in somnis vide, et vigilabis.
Eccli 14:24 qui respicit per fenestras illius, et in januis illius audiens:
Eccli 25:25 ingemuit vir ejus, et audiens suspiravit modicum.
Isa 41:26 Quis annuntiavit ab exordio ut sciamus, et a principio ut dicamus: Justus es? Non est neque annuntians, neque prædicens, neque audiens sermones vestros.
Isa 50:10 Quis ex vobis timens Dominum, audiens vocem servi sui? Qui ambulavit in tenebris, et non est lumen ei, speret in nomine Domini, et innitatur super Deum suum.
Ezech 33:4 audiens autem, quisquis ille est, sonitum buccinæ, et non se observaverit, veneritque gladius, et tulerit eum, sanguis ipsius super caput ejus erit.
Ezech 33:7 Et tu, fili hominis, speculatorem dedi te domui Israël: audiens ergo ex ore meo sermonem, annuntiabis eis ex me.
Dan 10:9 Et audivi vocem sermonum ejus: et audiens jacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus hærebat terræ.
II Mach 14:18 Nicanor tamen, audiens virtutem comitum Judæ, et animi magnitudinem quam pro patriæ certaminibus habebant, sanguine judicium facere metuebat.
II Mach 14:37 Razias autem quidam de senioribus ab Jerosolymis delatus est Nicanori, vir amator civitatis, et bene audiens: qui pro affectu pater Judæorum appellabatur.
Mt 9:12 At Jesus audiens, ait: Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus.
Lc 7:29 Et omnis populus audiens et publicani, justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis.
Lc 19:48 et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum.
Lc 23:6 Pilatus autem audiens Galilæam, interrogavit si homo Galilæus esset.
Eph 1:15 Propterea et ego audiens fidem vestram, quæ est in Domino Jesu, et dilectionem in omnes sanctos,
Philem 1:5 audiens caritatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos: