Sap 15:15
|
quoniam omnia idola nationum deos æstimaverunt, quibus neque oculorum usus est ad videndum, neque nares ad percipiendum spiritum, neque aures ad audiendum, neque digiti manuum ad tractandum, sed et pedes eorum pigri ad ambulandum.
|
Eccli 5:13
|
Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas, et cum sapientia proferas responsum verum.
|
Ezech 12:2
|
Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas, qui oculos habent ad videndum, et non vident, et aures ad audiendum, et non audiunt, quia domus exasperans est.
|
Act 12:13
|
Pulsante autem eo ostium januæ, processit puella ad audiendum, nomine Rhode.
|
Heb 5:11
|
De quo nobis grandis sermo, et ininterpretabilis ad dicendum: quoniam imbecilles facti estis ad audiendum.
|
Iac 1:19
|
Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum: tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram.
|