III Reg 4:34
|
Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis, et ab universis regibus terræ, qui audiebant sapientiam ejus.
|
Iudith 15:2
|
ita ut nullus loqueretur cum proximo suo, sed inclinato capite, relictis omnibus, evadere festinabant Hebræos, quos armatos super se venire audiebant, fugientes per vias camporum et semitas collium.
|
Iob 29:21
|
Qui me audiebant, expectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum.
|
Sap 18:1
|
Sanctis autem tuis maxima erat lux, et horum quidem vocem audiebant, sed figuram non videbant. Et quia non et ipsi eadem passi erant, magnificabant te;
|
I Mach 8:12
|
Cum amicis autem suis, et qui in ipsis requiem habebant, conservaverunt amicitiam, et obtinuerunt regna, quæ erant proxima, et quæ erant longe: quia quicumque audiebant nomen eorum, timebant eos:
|
Mc 6:55
|
et percurrentes universam regionem illam, cœperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse.
|
Mc 11:14
|
Et respondens dixit ei: Jam non amplius in æternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli ejus.
|
Lc 2:47
|
Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus.
|
Lc 18:26
|
Et dixerunt qui audiebant: Et quis potest salvus fieri?
|
Act 9:21
|
Stupebant autem omnes qui audiebant, et dicebant: Nonne hic est qui expugnabat in Jerusalem eos qui invocabant nomen istud: et huc ad hoc venit ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum?
|
Act 10:44
|
Adhuc loquente Petro verba hæc, cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum.
|
Act 15:12
|
Tacuit autem omnis multitudo: et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa et prodigia per eos.
|
Act 16:25
|
Media autem nocte Paulus et Silas orantes, laudabant Deum: et audiebant eos qui in custodia erant.
|