Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

audiat

Gen 11:7 Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui.
Ex 19:9 ait ei Dominus: Jam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi in perpetuum. Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum.
Num 27:20 et dabis ei præcepta cunctis videntibus, et partem gloriæ tuæ, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israël.
Deut 5:26 Quid est omnis caro, ut audiat vocem Dei viventis, qui de medio ignis loquitur sicut nos audivimus, et possit vivere?
Deut 21:18 Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audiat patris aut matris imperium, et coërcitus obedire contempserit:
Deut 32:1 Audite, cæli, quæ loquor: audiat terra verba oris mei.
Idc 9:7 Quod cum nuntiatum esset Joatham, ivit, et stetit in vertice montis Garizim: elevataque voce, clamavit, et dixit: Audite me, viri Sichem; ita audiat vos Deus.
II Reg 15:3 Respondebatque ei Absalom: Videntur mihi sermones tui boni et justi. Sed non est qui te audiat constitutus a rege. Dicebatque Absalom:
IV Reg 19:4 Si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus, ut exprobraret Deum viventem, et argueret verbis, quæ audivit Dominus Deus tuus: et fac orationem pro reliquiis, quæ repertæ sunt.
Iob 31:35 Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat Omnipotens, et librum scribat ipse qui judicat,
Iob 34:34 Viri intelligentes loquantur mihi, et vir sapiens audiat me.
Prov 2:2 ut audiat sapientiam auris tua, inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam.
Prov 18:13 Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat et confusione dignum.
Prov 28:9 Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio ejus erit execrabilis.
Isa 6:10 Excæca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude: ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum.
Isa 33:15 Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem, qui projicit avaritiam ex calumnia, et excutit manus suas ab omni munere, qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne videat malum.
Isa 34:1 Accedite, gentes, et audite; et populi, attendite: audiat terra, et plenitudo ejus; orbis, et omne germen ejus.
Isa 37:4 Si quomodo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et exprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus: leva ergo orationem pro reliquiis quæ repertæ sunt.
Isa 42:23 Quis est in vobis qui audiat hoc, attendat, et auscultet futura?
Ier 6:10 Cui loquar, et quem contestabor ut audiat? Ecce incircumcisæ aures eorum, et audire non possunt: ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium, et non suscipient illud.
Ier 16:12 Sed et vos pejus operati estis quam patres vestri: ecce enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali, ut me non audiat.
Ier 18:10 si fecerit malum in oculis meis, ut non audiat vocem meam, pœnitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei.
Ier 20:16 Sit homo ille ut sunt civitates quæ subvertit Dominus, et non pœnituit eum: audiat clamorem mane, et ululatum in tempore meridiano:
Ezech 3:27 Cum autem locutus fuero tibi, aperiam os tuum, et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Qui audit, audiat, et qui quiescit, quiescat: quia domus exasperans est.
Mt 11:15 Qui habet aures audiendi, audiat.
Mt 13:9 Qui habet aures audiendi, audiat.
Mt 13:43 Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat.
Mc 4:9 Et dicebat: Qui habet aures audiendi, audiat.
Mc 4:23 Si quis habet aures audiendi, audiat.
Mc 7:16 Si quis habet aures audiendi, audiat.
Lc 8:8 Et aliud cecidit in terram bonam: et ortum fecit fructum centuplum. Hæc dicens clamabat: Qui habet aures audiendi, audiat.
Lc 14:35 Neque in terram, neque in sterquilinium utile est, sed foras mittetur. Qui habet aures audiendi, audiat.
Apoc 2:7 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo edere de ligno vitæ, quod est in paradiso Dei mei.
Apoc 2:11 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Qui vicerit, non lædetur a morte secunda.
Apoc 2:17 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum: et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit.
Apoc 2:29 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.
Apoc 3:6 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.
Apoc 3:13 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.
Apoc 3:22 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.
Apoc 13:9 Si quis habet aurem, audiat.