Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

audias

Gen 23:13 Et locutus est ad Ephron circumstante plebe: Quæso ut audias me: dabo pecuniam pro agro: suscipe eam, et sic sepeliam mortuum meum in eo.
Gen 43:20 locuti sunt: Oramus, domine, ut audias nos. Jam ante descendimus ut emeremus escas:
Deut 13:8 non acquiescas ei, nec audias, neque parcat ei oculus tuus ut miserearis et occultes eum,
Idc 5:16 Quare habitas inter duos terminos, ut audias sibilos gregum? diviso contra se Ruben, magnanimorum reperta est contentio.
III Reg 20:8 Dixeruntque omnes majores natu, et universus populus, ad eum: Non audias, neque acquiescas illi.
II Par 6:19 Sed ad hoc tantum facta est, ut respicias orationem servi tui, et obsecrationem ejus, Domine Deus meus: et audias preces, quas fundit famulus tuus coram te,
II Esd 1:6 fiant aures tuæ auscultantes, et oculi tui aperti, ut audias orationem servi tui, quam ego oro coram te hodie nocte et die pro filiis Israël servis tuis: et confiteor pro peccatis filiorum Israël, quibus peccaverunt tibi: ego et domus patris mei peccavimus,
Eccles 4:17 Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, et appropinqua ut audias. Multo enim melior est obedientia quam stultorum victimæ, qui nesciunt quid faciunt mali.
Eccles 7:22 Sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accomodes cor tuum, ne forte audias servum tuum maledicentem tibi;
Eccli 9:4 Cum saltatrice ne assiduus sis, nec audias illam, ne forte pereas in efficacia illius.
Eccli 11:8 Priusquam audias, ne respondeas verbum: et in medio sermonum ne adjicias loqui.
Act 24:4 Ne diutius autem te protraham, oro, breviter audias nos pro tua clementia.
Act 26:3 maxime te sciente omnia, et quæ apud Judæos sunt consuetudines, et quæstiones: propter quod obsecro patienter me audias.