Ex 5:2
|
At ille respondit: Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Israël? nescio Dominum, et Israël non dimittam.
|
Ex 22:23
|
Si læseritis eos, vociferabuntur ad me, et ego audiam clamorem eorum:
|
Deut 1:17
|
Nulla erit distantia personarum: ita parvum audietis ut magnum, nec accipietis cujusquam personam, quia Dei judicium est. Quod si difficile vobis visum aliquid fuerit, referte ad me, et ego audiam.
|
Deut 18:16
|
ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando concio congregata est, atque dixisti: Ultra non audiam vocem Domini Dei mei, et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar.
|
Iob 20:3
|
Doctrinam qua me arguis audiam, et spiritus intelligentiæ meæ respondebit mihi.
|
Ps 25:7
|
ut audiam vocem laudis, et enarrem universa mirabilia tua.
|
Isa 50:4
|
Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo. Erigit mane, mane erigit mihi aurem, ut audiam quasi magistrum.
|
Isa 65:24
|
Eritque antequam clament, ego exaudiam; adhuc illis loquentibus, ego audiam.
|
Ier 4:21
|
Usquequo videbo fugientem, audiam vocem buccinæ?
|
Ier 22:21
|
Locutus sum ad te in abundantia tua, et dixisti: Non audiam: hæc est via tua ab adolescentia tua, quia non audisti vocem meam.
|
Amos 5:23
|
Aufer a me tumultum carminum tuorum; et cantica lyræ tuæ non audiam.
|
Act 24:22
|
Distulit autem illos Felix, certissime sciens de via hac, dicens: Cum tribunus Lysias descenderit, audiam vos.
|
Phil 1:27
|
Tantum digne Evangelio Christi conversamini: ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii:
|
III Io 1:4
|
Majorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare.
|