Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

attulit

Gen 27:14 Abiit, et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos, sicut velle noverat patrem illius.
Gen 27:33 Expavit Isaac stupore vehementi: et ultra quam credi potest admirans, ait: Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus priusquam tu venires; benedixique ei, et erit benedictus?
Gen 43:24 Et introductis domum, attulit aquam, et laverunt pedes suos, deditque pabulum asinis eorum.
Idc 15:1 Post aliquantulum autem temporis, cum dies triticeæ messis instarent, venit Samson, invisere volens uxorem suam, et attulit ei hædum de capris. Cumque cubiculum ejus solito vellet intrare, prohibuit eum pater illius, dicens:
I Reg 17:54 Assumens autem David caput Philisthæi, attulit illud in Jerusalem: arma vero ejus posuit in tabernaculo suo.
I Reg 18:27 Et post paucos dies surgens David, abiit cum viris qui sub eo erant. Et percussit ex Philisthiim ducentos viros, et attulit eorum præputia et annumeravit ea regi, ut esset gener ejus. Dedit itaque Saul ei Michol filiam suam uxorem.
I Reg 20:38 Clamavitque iterum Jonathas post tergum pueri, dicens: Festina velociter, ne steteris. Collegit autem puer Jonathæ sagittas, et attulit ad dominum suum:
I Reg 25:27 Quapropter suscipe benedictionem hanc, quam attulit ancilla tua tibi domino meo: et da pueris qui sequuntur te dominum meum.
III Reg 10:11 (Sed et classis Hiram, quæ portabat aurum de Ophir, attulit ex Ophir ligna thyina multa nimis, et gemmas pretiosas.
IV Reg 5:20 Dixitque Giezi puer viri Dei: Pepercit dominus meus Naaman Syro isti, ut non acciperet ab eo quæ attulit: vivit Dominus, quia curram post eum, et accipiam ab eo aliquid.
I Par 18:7 Tulit quoque David pharetras aureas, quas habuerant servi Adarezer, et attulit eas in Jerusalem.
Ps 77:29 Et manducaverunt, et saturati sunt nimis; et desiderium eorum attulit eis;
Bar 3:30 Quis transfretavit mare, et invenit illam, et attulit illam super aurum electum?
Ioël 2:22 Nolite timere, animalia regionis, quia germinaverunt speciosa deserti; quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt virtutem suam.
Mt 14:11 Et allatum est caput ejus in disco, et datum est puellæ, et attulit matri suæ.
Mc 6:28 et attulit caput ejus in disco: et dedit illud puellæ, et puella dedit matri suæ.
Lc 7:37 Et ecce mulier, quæ erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo pharisæi, attulit alabastrum unguenti:
Lc 12:16 Dixit autem similitudinem ad illos, dicens: Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit:
Io 4:33 Dicebant ergo discipuli ad invicem: Numquid aliquis attulit ei manducare?
Act 4:37 cum haberet agrum, vendidit eum, et attulit pretium, et posuit ante pedes Apostolorum.