Iob 13:6
|
Audite ergo correptionem meam, et judicium labiorum meorum attendite.
|
Prov 4:1
|
Audite, filii, disciplinam patris, et attendite ut sciatis prudentiam.
|
Isa 28:23
|
Auribus percipite, et audite vocem meam: attendite, et audite eloquium meum.
|
Isa 34:1
|
Accedite, gentes, et audite; et populi, attendite: audiat terra, et plenitudo ejus; orbis, et omne germen ejus.
|
Isa 49:1
|
Audite, insulæ; et attendite, populi de longe; Dominus ab utero vocavit me, de ventre matris meæ recordatus est nominis mei.
|
Isa 51:1
|
Audite me, qui sequimini quod justum est, et quæritis Dominum; attendite ad petram unde excisi estis, et ad cavernam laci de qua præcisi estis.
|
Lam 1:12
|
LAMED. O vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus! quoniam vindemiavit me, ut locutus est Dominus, in die iræ furoris sui.
|
Osee 5:1
|
Audite hoc, sacerdotes, et attendite, domus Israël, et domus regis, auscultate: quia vobis judicium est, quoniam laqueus facti estis speculationi, et rete expansum super Thabor.
|
Act 5:35
|
dixitque ad illos: Viri Israëlitæ, attendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis.
|