Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

attende

Iudith 6:15 dicentes: Domine Deus cæli et terræ, intuere superbiam eorum, et respice ad nostram humilitatem, et faciem sanctorum tuorum attende, et ostende quoniam non derelinquis præsumentes de te: et præsumentes de se, et de sua virtute gloriantes, humilias.
Prov 5:1 Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiæ meæ inclina aurem tuam:
Prov 7:24 Nunc ergo, fili mi, audi me, et attende verbis oris mei.
Prov 23:1 Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam.
Eccli 6:13 Ab inimicis tuis separare, et ab amicis tuis attende.
Eccli 7:24 Pecora tibi sunt, attende illis: et si sunt utilia, perseverent apud te.
Eccli 13:16 Cave tibi, et attende diligenter auditui tuo, quoniam cum subversione tua ambulas:
Eccli 16:24 Audi me, fili, et disce disciplinam sensus, et in verbis meis attende in corde tuo:
Eccli 16:25 et dicam in æquitate disciplinam, et scrutabor enarrare sapientiam: et in verbis meis attende in corde tuo, et dico in æquitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio, et in veritate enuntio scientiam ejus.
Eccli 28:30 et attende ne forte labaris in lingua, et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi, et sit casus tuus insanabilis in mortem.
Eccli 29:27 Recupera proximum secundum virtutem tuam, et attende tibi ne incidas.
Eccli 32:26 Et a filiis tuis cave, et a domesticis tuis attende.
Isa 10:30 Hinni voce tua, filia Gallim, attende Laisa, paupercula Anathoth.
Dan 9:19 Exaudi, Domine; placare Domine: attende et fac: ne moreris propter temetipsum, Deus meus, quia nomen tuum invocatum est super civitatem et super populum tuum.
I Tim 4:13 Dum venio, attende lectioni, exhortationi, et doctrinæ.