IV Reg 21:5
|
Et exstruxit altaria universæ militiæ cæli in duobus atriis templi Domini.
|
IV Reg 23:12
|
Altaria quoque, quæ erant super tecta cœnaculi Achaz, quæ fecerant reges Juda, et altaria quæ fecerat Manasses in duobus atriis templi Domini, destruxit rex, et cucurrit inde, et dispersit cinerem eorum in torrentem Cedron.
|
I Par 9:16
|
et Obdia filius Semeiæ, filii Galal, filii Idithun: et Barachia filius Asa, filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophati.
|
II Par 23:5
|
tertia pars vestrum qui veniunt ad sabbatum, sacerdotum, et Levitarum, et janitorum erit in portis: tertia vero pars ad domum regis: et tertia ad portam, quæ appellatur Fundamenti: omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini.
|
II Par 33:5
|
Ædificavit autem ea cuncto exercitui cæli in duobus atriis domus Domini.
|
II Esd 8:16
|
Et egressus est populus, et attulerunt. Feceruntque sibi tabernacula unusquisque in domate suo: et in atriis suis, et in atriis domus Dei, et in platea portæ aquarum, et in platea portæ Ephraim.
|
II Esd 8:16
|
Et egressus est populus, et attulerunt. Feceruntque sibi tabernacula unusquisque in domate suo: et in atriis suis, et in atriis domus Dei, et in platea portæ aquarum, et in platea portæ Ephraim.
|
Ps 64:5
|
Beatus quem elegisti et assumpsisti: inhabitabit in atriis tuis. Replebimur in bonis domus tuæ; sanctum est templum tuum,
|
Ps 83:11
|
Quia melior est dies una in atriis tuis super millia; elegi abjectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.
|
Ps 91:14
|
Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt.
|
Ps 115:19
|
in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem.
|
Ps 121:2
|
Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem.
|
Ps 133:1
|
Canticum graduum. Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini: qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
|
Ps 134:2
|
qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
|
Isa 1:12
|
Cum veniretis ante conspectum meum, quis quæsivit hæc de manibus vestris, ut ambularetis in atriis meis?
|
Isa 62:9
|
Quia qui congregant illud, comedent, et laudabunt Dominum; et qui comportant illud, bibent in atriis sanctis meis.
|
I Mach 4:38
|
Et viderunt sanctificationem desertam, et altare profanatum, et portas exustas, et in atriis virgulta nata sicut in saltu vel in montibus, et pastophoria diruta.
|