Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

atria

I Par 28:6 dixitque mihi: Salomon filius tuus ædificavit domum meam, et atria mea: ipsum enim elegi mihi in filium, et ego ero ei in patrem.
Ps 83:3 Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini; cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.
Ps 95:8 afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus;
Ps 99:4 Introite portas ejus in confessione, atria ejus in hymnis; confitemini illi. Laudate nomen ejus,
Ezech 9:7 Et dixit ad eos: Contaminate domum, et implete atria interfectis; egredimini. Et egressi sunt, et percutiebant eos qui erant in civitate.
Zach 3:7 Hæc dicit Dominus exercituum: Si in viis meis ambulaveris, et custodiam meam custodieris, tu quoque judicabis domum meam, et custodies atria mea, et dabo tibi ambulantes de his qui nunc hic assistunt.
I Mach 4:48 et ædificaverunt sancta, et quæ intra domum erant intrinsecus: et ædem, et atria sanctificaverunt.